RESPONDEO dicendum, quod sicut + { Art. prae ced. } dictum est, ius, siue iustum naturale est quod ex sui natura est adaequatum vel commensuratum alteri. Hoc autem potest contingere dupliciter. Vno modo secundum absolutam sui considerationem: sicut masculus ex sui ratione habet commensurationem ad foemi nam, vt ex ea generet, & parens ad filium, vt eum nutriat. Alio modo aliquid est naturaliter alteri commensuratum , non secundum absolutam sui rationem , sed secundum aliquid, quod ex ipso sequitur, puta proprietas possessionum. Si enim consideretur iste ager absolute, non habet vnde magis sit huius, quam illius. Sed si consideretur ad opportunitatem colendi, & ad pacificum vsum agri, secundum hoc habet quandam commensurationem ad hoc, quod sit vnius & non alterius: vt patet per + { Lib. 2. c. 3. tom. 5. } Philosophum in 2. Politic. Absolute autem apprehendere aliquid non solum conuenit homini, sed etiam alijs animalibus: & ideo ius quod dicitur naturale secundum primum modum, commune est nobis & alijs animalibus. A iure autem naturali sic dicto recedit ius gentium, vt Iurisconsultus dicit: quia illud omnibus animalibus, hoc solum hominibus inter se commune est. Considerare autem aliquid, comparando ad id quod ex ipso sequitur, est proprium rationis. Et ideo hoc idem est naturale homini secundum rationem naturalem, quae hoc dictat. Et ideo dicit Caius + { In digesto veteri lib. 1. titul. 1. leg. 9. } Iurisconsultus . Quod naturalis ratio inter omnes homines constituit; id apud omnes gentes custoditur: vocaturque ius gentium. Et per hoc patet responsio ad Primum.