RESPONDEO dicendum, quòd sicut † { Art. præ ced. } dictum est, ius, siue iustum naturale est quod ex sui natura est adæquatum vel commensuratum alteri. Hoc autem potest contingere dupliciter. Vno modo secundùm absolutā sui considerationem: sicut masculus ex sui ratione habet cōmensurationem ad fœmi nam, vt ex ea generet, & parens ad filium, vt eum nutriat. Alio modo aliquid est naturaliter alteri commẽsuratum , non secundũ absolutā sui rationẽ , sed secundùm aliquid, quod ex ipso sequitur, putà proprietas possessionum. Si enim consideretur iste ager absolutè, non habet vnde magis sit huius, quàm illius. Sed si consideretur ad opportunitatem colendi, & ad pacificum vsum agri, secundùm hoc habet quandam commensurationem ad hoc, quòd sit vnius & non alterius: vt patet per † { Lib. 2. c. 3. tom. 5. } Philosophum in 2. Politic. Absolutè autem apprehendere aliquid non solùm conuenit homini, sed etiam alijs animalibus: & ideo ius quod dicitur naturale secundùm primum modum, commune est nobis & alijs animalibus. A iure autem naturali sic dicto recedit ius gentium, vt Iurisconsultus dicit: quia illud omnibus animalibus, hoc solùm hominibus inter se commune est. Considerare autem aliquid, comparando ad id quod ex ipso sequitur, est propriũ rationis. Et ideo hoc idem est naturale homini secundùm rationem naturalem, quæ hoc dictat. Et ideo dicit Caius † { In digesto veteri lib. 1. titul. 1. leg. 9. } Iuriscōsultus . Quòd naturalis ratio inter omnes homines constituit; id apud omnes gentes custoditur: vocaturq́; ius gentium. Et per hoc patet responsio ad Primum.