Secunda conclusio. Ius humanum in secunda acceptione conuertitur cum iure positiuo: & sic diuiditur in ius gentium & ciuile. Hæc conclusio habet duas partes. Et
probatur prima. Ius humanum in priori significatione nihil aliud est quam ius ab homine
constitutũ
constitutum
, sed hoc ipsum dicitur ius
|
positiuum, quod homines posuerunt, ergo.
Altera pars conclusionis asseritur à D.
Tho.
1. 2. quæst. 95. artic. 4. Vbi citat & explicat
Isidorum lib. 5. Etymolog. cap. 5. Quò circa aduertendum est,
ꝙ
quod
nulla est difficultas
in eo
ꝙ
quod
asseritur, ius ciuile contineri sub iure positiuo. Est enim ius ciuile quod populus seu ciuitas, seu princeps ciuitatum sibi
proprium constituit. Vt ait
Isidorus vbi supra cap. 5. & Iurisconsulti vbi supra. Sed tota difficultas est in explicando, quomodo
ius gentium sit pars iuris positiui. Nihilominus probatur hoc multipliciter. Primo ex
Cicerone lib. 2. de Inuentione cap. 5. Vbi ait
rerum diuisionem tribuendam esse iuri positiuo. At rerum diuisio introducta est iure
gentium, ergo ius gentium positiuum est.
Quòd autem hoc intelligat Diuus
Thom.
Thomas
patet ex. 1. 2. quæst. 94. art. 5. ad tertium. Vbi
ait, rerum diuisionem & seruitutem non
esse introductas à natura, sed per hominum
rationem. Cæterùm quod ex doctrina Diui Thomæ potest afferri in oppositum in
hoc
artic.
articulo
leue est. Etenim in corpore articuli, & in
respōsione
responsione
ad argumentum, solum
negat ius gentium pertinere ad ius naturæ
priori illo modo: vt brutis commune est.
Cæterùm cum dicit pertinere ad ius naturæ: posteriori modo loquutus est in
gratiā
gratiam
Iurisconsultorũ
Iurisconsultorum
, qui nomine iuris gentium
intellexerunt, quo gentes vtuntur. Quapropter æquiuocatio est in ipso nomine ius
gẽ
tium
gentium
. Nec Diuus
Thom.
Thomas
sibi contrarius est:
quoniam in hoc articulo loquutus est more Iurisconsultorum: accipiens nomen iuris gentium prout commune est naturali &
positiuo. At vero
in. 1. 2. loquutus est de iure gentium prout distinguitur ab omni iure naturali, non solum ab illo quod dicitur
esse commune homini cum brutis, sed etiam à iure naturali proprio rationalis naturæ, quo pacto ferè semper sumitur apud
Theologos, & ita dicit
Turrecremata super
distinct. 1. decreti capit. ius autem. quòd ius
gentium pertinet ad ius positiuum. Ratione vero probatur conclusio, quantùm ad
istam secundam partem: quoniam ea quæ
iure naturæ præcipiuntur vel prohibentur,
sunt vel per se bona, vel per se mala. Sed
nō
non
omnia de iure gentium, sunt huiusmodi, er
go
nō
non
omnia sunt de iure naturæ. Probatur
minor. Nam
rerũ
rerum
diuisio, quæ de iure gentium dicitur, non est per se bona: neque rursus
cōmunis
communis
rerum possessio est per se mala
.
,
ergo ius gentium non præcipit quæ per
se sunt bona vel per se mala.
Antecedẽs
Antecedens
probatur, quia legitur in Actibus Apostolicis,
ꝙ
quod
fidelibus in primitiua ecclesia erant omnia communia: quod perfectissimæ charitatis
signũ
signum
erat. Nam distribuebatur
vnicuiq;
vnicuique
prout cuique opus erat. Sicut modo in religionibus approbatis & reformaris omnia
sunt communia. Deinde probatur conclusio ex
differẽtia
differentia
inter ius naturæ & inter ius
gentiũ
gentium
& ius ciuile
positiuũ
positiuum
. Etenim quod
est ius naturæ vel est principium per se notum vel conclusio quæ ex illo per necessariam consequentiam colligitur. At vero ea
quæ introducta sunt iure
gentiũ
gentium
neque sunt
principia per se nota: neque ex illis per necessariam
consequentiā
consequentiam
deducuntur, quanuis colligantur per
consequentiā
consequentiam
vsq;
usque
adeo
probabilem & vtilem humanæ societati, vt
nullæ sint nationes, quæ talem consequentiam non admittant. Sint exempla
vtriusq;
vtriusque
iuris, naturalis
quidẽ
quidem
: in illo principio: quod
tibi non vis: alteri ne feceris, & in illa
cōclusione
conclusione
, non est furandum, non falsum testimonium dicendum. Exemplum verò iuris
gentiũ
gentium
, in illa
cōclusione
conclusione
, rerum diuisio facienda est: propria dominia distribuenda:
quæ quidem non est
principiũ
principium
per se
notũ
notum
,
sed conclusio, quæ colligitur ex alijs principijs, scilicet, agri sunt colendi ad sustentationem humanæ vitæ, & pacem Reipublicæ
seruandam. Ex quibus ita licet colligere
sub sumendo, scilicet, sed supposita hominum malitia, neque agri communes commodè colerentur, neque pax in republica
retineretur, ergo expedit, vtrerum diuisio
fiat. Iam vero ius ciuile positiuum illud
est, quod minorem habet conuenientiam
quam ius naturale: & ideo minus commune est gentibus: quanuis habeat
aliquā
aliquam
conuenientiam cum iure naturali. Cuius exemplum sit in illa lege Hispaniæ, quòd fures
suspendantur, quæ sequitur ex illo principio malefactores sunt puniendi. Non
tamẽ
tamen
per necessariam consequentiam, sed per
cō
uenientem
conuenientem
regno Hispaniæ.