ARTICVLVS III.Vtrùm ius gentium sit idem cum iure naturali.

Source
AD Tertium sic procedi
tur. Videtur quòd ius gentium sit idem cum iure naturali. Non enim omnes homines conueniunt, nisi in eo quod est eis naturale. Sed in iure gentium omnes homines cōueniunt conueniunt . Dicit enim
Iurisconsultus, quòd ius gentium est, quo gentes humanæ vtuntur. Ergo ius gentium est ius naturale.
¶ 2 Præterea. Seruitus inter homines est naturalis: quidam enim sunt naturaliter serui, vt
Philosophus probat in 1. Politic. Sed seruitutes pertinent ad ius gentium, vt
Li. 1. Etimol. ca. 6.
Isidor. Isidorus dicit: ergo ius gentium est ius naturale.
¶ 3 Præterea. Ius, vt
Art. præ ced.
dictũ dictum est, diuiditur per ius naturale & positiuum. Sed ius gentium non est ius positiuũ positiuum . Non enim omnes gentes vnquam conuenerunt, vt ex communi cōdicto condicto aliquid statuerent: ergo ius gentium est ius naturale.
SED contra est, quod
Isidor. Isidorus dicit, quòd ius aut naturale est, aut ciuile, aut gentium: & ita ius gentium distinguitur à iure naturali.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut
Art. præ ced.
dictum est, ius, siue iustum naturale est quod ex sui natura est adæquatum vel commensuratum alteri. Hoc autem potest contingere dupliciter. Vno modo secundùm absolutā absolutam sui considerationem: sicut masculus ex sui ratione habet cōmensurationem commensurationem ad fœmi | nam, vt ex ea generet, & parens ad filium, vt eum nutriat. Alio modo aliquid est naturaliter alteri commẽsuratum commensuratum , non secundũ secundum absolutā absolutam sui rationẽ rationem , sed secundùm aliquid, quod ex ipso sequitur, putà proprietas possessionum. Si enim consideretur iste ager absolutè, non habet vnde magis sit huius, quàm illius. Sed si consideretur ad opportunitatem colendi, & ad pacificum vsum agri, secundùm hoc habet quandam commensurationem ad hoc, quòd sit vnius & non alterius: vt patet per
Lib. 2. c. 3. tom. 5.
Philosophum in 2. Politic. Absolutè autem apprehendere aliquid non solùm conuenit homini, sed etiam alijs animalibus: & ideo ius quod dicitur naturale secundùm primum modum, commune est nobis & alijs animalibus. A iure autem naturali sic dicto recedit ius gentium, vt Iurisconsultus dicit: quia illud omnibus animalibus, hoc solùm hominibus inter se commune est. Considerare autem aliquid, comparando ad id quod ex ipso sequitur, est propriũ proprium rationis. Et ideo hoc idem est naturale homini secundùm rationem naturalem, quæ hoc dictat. Et ideo dicit Caius
Iuriscōsultus Iurisconsultus . Quòd naturalis ratio inter omnes homines constituit; id apud omnes gentes custoditur: vocaturq́; vocaturque ius gentium. Et per hoc patet responsio ad Primum.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd hunc hominem esse seruum, absolutè considerando, magis quàm alium, non habet rationem natu ralem, sed solùm secundùm aliquā aliquam vtilitatem consequentem: inquantum vtile est huic, quòd regatur à sapientiori: & illi quod ab hoc iuuetur, vt dicitur in 1.
Polit. Et ideo seruitus pertinens ad ius gentiũ gentium est naturalis secundo modo, sed non primo modo.
AD tertium dicendum, quòd quia ea quæ sunt iuris gentium, naturalis ratio dictat, putà ex propinquo habentia æquitatem: inde est quòd non indigent aliqua speciali institutione, sed ipsa naturalis ratio eam instituit, vt
dictum est in autoritate inducta.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Ius naturale quod est alteri adæquatum secundùm absolutam considerationem est commune omnibus animalibus.
Secunda conclusio. Ius gentium recedit à iure naturali in prædicta consideratione.
Tertia conclusio. Ius naturale quod est adæquatum alteri secundùm aliquid quod inde sequitur, est homini proprium & naturale, & hoc apud Iurisconsultos vocatur ius gentium.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DVbium primum circa primam conclusionem D. Thomæ; An sit verum quòd ius naturale reperiatur in brutis. Pro parte negatiua arguitur primò. In brutis nulla est iustitia, ergo non est ius. Probatur consequentia. Quia iustum est obiectum adæquatum iustitiæ, ergo solum est respectu iustitiæ, & vbi iustitia reperitur. Confirmatur. Quia ratio iuris est lex, in brutis non est lex nec ratio, ergo nec ius naturale.
Secundò arguitur. Eadem ratione sequeretur quòd in alijs rebus etiam inanimatis, v. Verbi g. gratia, in lapide esset ius naturale. Consequens est falsum, ergo in brutis non est ius. Sequela probatur. Quia etiam in lapide est quæ | dam naturalis cōmensuratio commensuratio illius ad suam proprietatem & ad finem sibi debitum.
Tertiò arguitur. Nam secundum Arist. 5. Politicorum capit. 7. Ius politicum diuiditur in ius naturale & ius legale, sed bruta non habentius politicum, ergo nec naturale nec legale. In oppositum est Diuus Tho Thomas . Et in doctrina eius sit prima conclusio. In brutis non est propriè ius naturale. Hoc probant prædictæ rationes, nec Diuus Thom. Thomas oppositum docet cum inquit, quòd ius naturale quod importat absolutam commensurationem rerum est cōmune commune nobis & brutis. Nam loquitur de cōmunitate communitate secundũ secundum analogiā analogiam .
Vnde sit secunda conclusio. Ius naturale solum ponitur in brutis per quandam similitudinem & proportionem. Hæc sequitur ex prima conclusione. Pro cuius intelligentia, nota quòd homo habet triplicem inclinationem & sibi respondent tria iura. Prima inclinatio est communis hominibus & omnibus rebus. v. Verbi g. gratia, conseruare seipsum & huic respondet præceptum naturale de omnibus medijs necessarijs ad suam conseruationem acquirendam, Alia inclinatio est communis hominibus & brutis, videlicet, quòd apprehendant bonum proprium & coniungantur in se inuicem ad procreandā procreandam sobolem, ex quo oritur ius inter patrem & filium, & inter masculum & fœminā fœminam . Tertia inclinatio, est propria soli homini, quæ videlicet exercetur media ratione & discursu, vt quòd neminem lædere debeamus. Huic respondet ius quod est lumen rationis & omnia principia ad quæ immediatè inclinat intellectus practicus.
Dicimus ergo in cōclusione conclusione , quòd quia bruta conueniunt cum hominibus in quibusdam operationibus sequentibus apprehensionem & inclinationem naturalem: quemadmodum in homine ponimus simpliciter ius, vbi est simpliciter & formaliter iustitia & similiter apprehensio finis & mediorum formaliter: ita & brutis quodammodo & per proportionem & similitudinem ad nos, ponimus ius naturale, quemadmodum cōmuniter communiter philosophi solent ponere quandam rationem discursus in brutis: quæ quidem non est propriè discursus, sed habet proportionẽ proportionem & similitudinem cum discursu hominis formali. De quo vide Diuum Thomam 1. 2. quæst. 13. artic. secundo, & ibi interpretes. Sit alterum exemplum ad hoc etiam explicandum. v. Verbi g. gratia, coniunctio maris cum fœmina communis est hominibus cum brutis: sed tamen est differentia. Nam brutis ab authore naturæ tantũ tantum indita est illa commensuratio maris cum fœmina, quibus commẽsurationis commensurationis ratio est ipsa lex æterna quæ est in Deo. At vero in hominibus vltra hoc est etiam ratio formalis legis naturalis inditæ ab ipso Deo cui liberè obedit & exercet coniunctionem illā illam maris & fœminæ conformiter vel difformiter ad ipsam legem. Volumus ergo dicere in conclusione, quod huiusmodi cōiunctio coniunctio maris & fœminæ est verè & propriè ius naturale respectu hominum, quando conformiter ad legem exercetur ab hominibus. At vero in brutis dicitur ius naturale, quia eadem actio secundum materialem substantiam exercetur ab illis iuxta inclinationem naturalem. Ex dictis etiam colligo, quod cum aliqua proprietate competit ius naturale etiam brutis, quatenus commensuratio maris & fœminæ habet rationem in lege æterna, & est obiectum legis æternæ & iustitiæ distributiuæ: quæ est in Deo, secundum quam ipse Deus facit æqualitatem ipsis rebus, tribuens vnicuique inclinationem & potentiam & operationem secundum quod naturæ rei debitum est. Quod si quis obijciat hanc rationem iuris naturalis communem esse homini cum plantis & lapidibus: at vero à Iurisconsultis & à Diuo Thoma dicitur specialiter quod ius naturale commune est hominibus cum brutis, ergo non bene explicatum est hoc ius secũdum secundum rationem communem homini cum alijs rebus omnibus. Respondetur, quod aliquid specialius est in animalibus, propter quod ius naturale potiùs dicitur commune homini cum brutis, quæ conueniunt cum homine in genere animalis immediato. Etenim non solum homo, sed etiam animalia operantur cum quadā quadam cognitione finis, quanuis non cognoscunt proportionem mediorum ad finem, vt à nobis explicatũ explicatum est. 1. 2. quæst. 6. de voluntate. & quæst. 1. Hinc est, quòd quando homo est animal rationale, & facit aliquid | quod est contra naturale ius primo modo, quod sibi commune est cum brutis; tunc vehementiùs reprehenditur ex comparatione ad bruta quæ in illis operationibus seruant perpetuò tenorem iuris naturalis. v. Verbi g. gratia, si homo indebito modo se habeat circa vxoris vsum vel erga filios, meritò obijcitur illi, quòd sit peior brutis & feris animalibus. Iuxta illud Ieremiæ Threnorum capit. 4. Lamiæ nudauerũt nudauerunt mammas lactauerunt catulos suos. Filia populi mei crudelis. Ad hoc facit quod dicit Isaiæ. cap. 1. Cognouit bos possessorem suum & asinus præ sepe Domini sui, Israel autem me non cognouit, & populus meus non intellexit. Simile est illud Ieremiæ. 8. Miluus in cælo cognouit tempus suũ suum . Hinc est, quòd peccata Sodomiæ specialiter dicuntur esse contra naturam: quia sunt contra ordinem communem brutis & hominibus, quanuis alia omnia peccata sint contra naturam rationalem. Sic ergo quando Iurisconsulti dicunt, Ius naturale est quod natura omnia animalia docuit, loquuntur de illis actionibus in quibus bruta operantur cum quadam cognitione finis secundum quandam commensurationem sibi inditam in æstimatiua naturali: quæ est quasi quædam ratio iusti naturalis. Cæterùm notandum est iuris gentium æqualitatem placuisse Iurisconsultis significare per iustitiā iustitiam quæ non nisi ratione humana exercetur: hoc est colere Deum: & parentes venerari, de quo agemus dubio sequenti.
DVbitatur secundo. Vtrum ius gentiũ gentium sit naturale. Arguitur primo pro parte affirmatiua, ex dictis à Diuo Thoma, & Arist. Aristotele & Iurisconsultis. Nam D. Diuus Thom. Thomas in præsenti articulo expressè ait, Ius gentium esse ius naturale consideratum secundum aliquid quod inde sequitur: quanuis non sit ius naturale priori illo modo qui communis erat brutis. Item Diuus Thomas in lectione. 10. libr. 5. Ethicorum capit. 7. Explicans Arist, dicit, quòd iuxta Aristot. Aristotelem sententiam ius gentium comprehenditur sub naturali iure. Item Iurisconsulti vbi supra, hoc ipsum videntur sentire: dum aiunt, quòd colere Deum, venerari parentes, ius gentium est. Constat autem nihil naturalius esse ra tionali naturæ quam colere Deum, venerari parentes.
Secundò arguitur ratione. Omne quod colligitur per bonā bonam consequentiam ex principijs moralibus ius naturale est, sed ius gentium colligitur ex huiusmodi principijs, ergo est ius naturale. Probatur maior, ex Diuo Tho. 1. 2. quæst. 95. art. 2. & probatur etiam ratione, & à simili, quoniam cōclusio conclusio physica, quæ colligitur ex principijs physicis per bonam consequentiam pertinet ad ordinem naturalis luminis, ergo conclusio moralis quæ necessariò sequitur ex primis principijs moralibus, pertinet ad ius naturale morale. Et confirmatur, quia omnia præcepta decalogi vel ferè omnia sunt conclusiones primorum principiorum moralium, videlicet, bonum secũdum secundum rationem est prosequendum, & malum fugiendum. Item quod tibi non vis alteri ne feceris. Ex istis colligitur, non esse furandum, non occidendum, &c. quæ sunt præcepta naturalia. Confirmatur secundo vehementius. Nam simplicem fornicationem esse illicitam de iure naturæ est, & tamen non est primum principium: sed conclusio deducta ex primo principio. v. Verbi g. gratia, coniunctio maris & fœminæ inter hominem naturaliter ordinatur, non solum ad generationem animalis, sed etiam ad debitam educationem hominis qui est animal rationale. Sed quia hoc sine perpetua coniunctione maris & fœminæ commodè fieri non potest, quantum est ex natura rei: idcirco simplex fornicatio & varius concubitus dicitur esse contra ius naturale. Similiter & proportionabiliter cùm in hoc principio morali & naturali, quod homines tenentur se ipsos sustentare inferatur necessariò, quod agri sunt colendi. Et rursus ex alia propositione certa moraliter, videlicet, non possunt agri conuenienter coli nisi rerum diuisio fiat & earum appropriatio, eo quòd homines negligentes sunt in cultu communium bonorum. Cùm ergo ex dictis inferatur, quòd fiat rerum diuisio, & fiant propria rerum dominia, consequens est, vt hæc pertineāt pertineant ad ius naturale. Constat autem, quod rerum diuisio dicitur esse de iure gentium, ergo ius gentium ius naturale est.
Tertiò arguitur. Si ius gentium esset ius positiuum, sequitur quòd possit mutari, & abrogari humana voluntate principis. Et quanuis princeps peccaret abrogando, nihilo minus factum teneret. Sequela videtur manifesta, quia ius positiuum solũ solum pendet ex legislatoris beneplacito. Consequens tamen falsum est, quia in tali euentu nemo condemnaret proprios dominos rerum qui defenderent bona sua vel à principe vel ab alijs qui intentarent illa vsurpare. Denique arguitur, ius gentium apud omnes gentes bene institutas custoditur & debitum esse iudicatur: & si quis oppositum faciat iudicatur male facere, ergo nunquā nunquam humana constitutione sancitum est. Probatur cōsequentia consequentia , quia nullus princeps potuit toti mundo legem ferre de huiusmodi iure seruando, ergo ius naturale est istius modi ius gentium.
In hac difficultate dissoluenda sciendũ sciendum est, quòd Iurisconsulti distinguũt distinguunt ius in ius naturale & ius gentium asserentes ius naturale esse commune homini cum brutis, ius autem gentium diffiniunt ex eo, quòd gentibus commune est, neque brutis competit. Et profecto quantum videtur, ius gentium diffiniunt & denominant non ex eo, quòd à gentibus sit institutum, sed ex eo, quod inuenitur in gentibus & non in brutis. Ex quo colligitur, quòd nomine iuris gentium includunt ius naturale, quod proprium est rationalis naturæ, de quo loquitur Diuus Thomas in tertia conclusione. Et simul etiam includunt ius gentium, quod gentes stabilierunt, in quo & gentes conueniunt. At vero Theologi nomine iuris gentium in communi vsu loquendi excludimus ius naturale, non solum quod est commune nobis cum brutis: sed etiam quod est propriũ proprium rationalis naturæ. Similiter est æquiuocatio in hoc nomine ius ciuile. Potest enim denominari ex eo, quòd vis illius iuris communis est ciuitatibus, vel ex eo, quòd à ciuitatibus vel earum principe institutum est. Et in hac secunda significatione vtuntur hoc nomine Iurisconsulti, in qua etiam significatione nos solemus appellare leges regni, quæ ab ipso Rege regni institutæ sunt eadem æquiuocatio potest esse in hoc nomine ius humanum, vt dicatur, vel quod homines habent in vsu, vel quod homines instituerunt.
PRO decisione veritatis, sit prima conclusio. Ius gentium & ius humanum, & ius ciuile, si priori modo accipiatur, commune est ad ius naturale proprium rationalis naturæ & ad ius positiuum. Conclusio probatur quantum attinet ad ius gentium, ex doctrina Iuriscōsultorum Iurisconsultorum vbi supra asserentium diuinum cultum & venerari parentes esse ius gentium, cum tamen sit res certissima, quòd hæc præcepta sunt maximè naturalia rationali naturæ. Similiter ijdẽ ijdem Iurisconsulti, vt patet in. l. manumissiones. ff. de Iustitia & Iure. aiunt seruitutes esse de iure gentium. Et tamen etiam constat seruitutem introductam fuisse iure positiuo. Cæterùm quantum ad ius humanum. Probatur conclusio, quòd vtroque modo conueniat. Etenim secundum Isidorum libro Etymolog. capit. 2. quem citat Diuus Thomas artic. 1. argumento. 3. Ius differt ab eo quod dicitur fas, eo quòd ius est inter homines ipsos: Fas autem erga Deum. Cum igitur ius humanum, quod est inter homines, versetur circa æqualitatem ex natura rei, & circa æqualitatem ex lege positiua: consequens est, quòd ius humanum possit esse etiam positiuum. Deinceps probatur conclusio quantũ quantum attinet ad ius ciuile. Quoniam Arist. libr. 5. Ethicorum cap. 7. diuidit ius politicum, quod constat esse idem atq; atque ciuile, in naturale & positiuum: quod ille appellat legale, hoc est lege positum, ergo ius naturale etiam positiuum continetur, sub iure ciuili. Probatur secundo ratione eadem conclusio, quoniam ius gentium, & ius humanum & ciuile in priori illa significatione nihil aliud importat, quàm ius illud quo vtuntur gentes vel homines vel ciues: sed gentes & homines & ciues vtuntur iure naturæ & positiuo, ergo conclusio vera.
Secunda conclusio. Ius humanum in secunda acceptione conuertitur cum iure positiuo: & sic diuiditur in ius gentium & ciuile. Hæc conclusio habet duas partes. Et probatur prima. Ius humanum in priori significatione nihil aliud est quam ius ab homine constitutũ constitutum , sed hoc ipsum dicitur ius | positiuum, quod homines posuerunt, ergo. Altera pars conclusionis asseritur à D. Tho. 1. 2. quæst. 95. artic. 4. Vbi citat & explicat Isidorum lib. 5. Etymolog. cap. 5. Quò circa aduertendum est, quod nulla est difficultas in eo quod asseritur, ius ciuile contineri sub iure positiuo. Est enim ius ciuile quod populus seu ciuitas, seu princeps ciuitatum sibi proprium constituit. Vt ait Isidorus vbi supra cap. 5. & Iurisconsulti vbi supra. Sed tota difficultas est in explicando, quomodo ius gentium sit pars iuris positiui. Nihilominus probatur hoc multipliciter. Primo ex Cicerone lib. 2. de Inuentione cap. 5. Vbi ait rerum diuisionem tribuendam esse iuri positiuo. At rerum diuisio introducta est iure gentium, ergo ius gentium positiuum est. Quòd autem hoc intelligat Diuus Thom. Thomas patet ex. 1. 2. quæst. 94. art. 5. ad tertium. Vbi ait, rerum diuisionem & seruitutem non esse introductas à natura, sed per hominum rationem. Cæterùm quod ex doctrina Diui Thomæ potest afferri in oppositum in hoc artic. articulo leue est. Etenim in corpore articuli, & in respōsione responsione ad argumentum, solum negat ius gentium pertinere ad ius naturæ priori illo modo: vt brutis commune est. Cæterùm cum dicit pertinere ad ius naturæ: posteriori modo loquutus est in gratiā gratiam Iurisconsultorũ Iurisconsultorum , qui nomine iuris gentium intellexerunt, quo gentes vtuntur. Quapropter æquiuocatio est in ipso nomine ius gẽ tium gentium . Nec Diuus Thom. Thomas sibi contrarius est: quoniam in hoc articulo loquutus est more Iurisconsultorum: accipiens nomen iuris gentium prout commune est naturali & positiuo. At vero in. 1. 2. loquutus est de iure gentium prout distinguitur ab omni iure naturali, non solum ab illo quod dicitur esse commune homini cum brutis, sed etiam à iure naturali proprio rationalis naturæ, quo pacto ferè semper sumitur apud Theologos, & ita dicit Turrecremata super distinct. 1. decreti capit. ius autem. quòd ius gentium pertinet ad ius positiuum. Ratione vero probatur conclusio, quantùm ad istam secundam partem: quoniam ea quæ iure naturæ præcipiuntur vel prohibentur, sunt vel per se bona, vel per se mala. Sed non omnia de iure gentium, sunt huiusmodi, er go non omnia sunt de iure naturæ. Probatur minor. Nam rerũ rerum diuisio, quæ de iure gentium dicitur, non est per se bona: neque rursus cōmunis communis rerum possessio est per se mala . , ergo ius gentium non præcipit quæ per se sunt bona vel per se mala. Antecedẽs Antecedens probatur, quia legitur in Actibus Apostolicis, quod fidelibus in primitiua ecclesia erant omnia communia: quod perfectissimæ charitatis signũ signum erat. Nam distribuebatur vnicuiq; vnicuique prout cuique opus erat. Sicut modo in religionibus approbatis & reformaris omnia sunt communia. Deinde probatur conclusio ex differẽtia differentia inter ius naturæ & inter ius gentiũ gentium & ius ciuile positiuũ positiuum . Etenim quod est ius naturæ vel est principium per se notum vel conclusio quæ ex illo per necessariam consequentiam colligitur. At vero ea quæ introducta sunt iure gentiũ gentium neque sunt principia per se nota: neque ex illis per necessariam consequentiā consequentiam deducuntur, quanuis colligantur per consequentiā consequentiam vsq; usque adeo probabilem & vtilem humanæ societati, vt nullæ sint nationes, quæ talem consequentiam non admittant. Sint exempla vtriusq; vtriusque iuris, naturalis quidẽ quidem : in illo principio: quod tibi non vis: alteri ne feceris, & in illa cōclusione conclusione , non est furandum, non falsum testimonium dicendum. Exemplum verò iuris gentiũ gentium , in illa cōclusione conclusione , rerum diuisio facienda est: propria dominia distribuenda: quæ quidem non est principiũ principium per se notũ notum , sed conclusio, quæ colligitur ex alijs principijs, scilicet, agri sunt colendi ad sustentationem humanæ vitæ, & pacem Reipublicæ seruandam. Ex quibus ita licet colligere sub sumendo, scilicet, sed supposita hominum malitia, neque agri communes commodè colerentur, neque pax in republica retineretur, ergo expedit, vtrerum diuisio fiat. Iam vero ius ciuile positiuum illud est, quod minorem habet conuenientiam quam ius naturale: & ideo minus commune est gentibus: quanuis habeat aliquā aliquam conuenientiam cum iure naturali. Cuius exemplum sit in illa lege Hispaniæ, quòd fures suspendantur, quæ sequitur ex illo principio malefactores sunt puniendi. Non tamẽ tamen per necessariam consequentiam, sed per cō uenientem conuenientem regno Hispaniæ.
Tertia conclusio. Ius gentium est quasi medium affinitatem habens cum iure naturali & ciuili positiuo: quoniā quoniam cum iure naturali conuenit. Primo in hoc quòd neutrum ius oportet esse scriptum. Secundo conueniunt in hoc quòd ad sui promulgationem non requiritur conuocatio hominum: sed in omnibus nationibus absque præcone acceptatur. Tertio, quia ius gentiũ gentium habet modum iuris naturæ: quia ius naturæ est principium vel conclusio necessaria. At vero ius gentiũ gentium est quasi modus quidā quidam maximè necessarius, vt ius naturæ seruetur. Quarto cō ueniunt conueniunt in hoc, quòd ius naturæ & ius gentium vbiq́ue apud omnes gentes custoditur: etsi oppositum fiat, omnes iudicant malè fieri. Cæterum quanuis ius gentium conuenientiam habeat cum iure ciuili positiuo: tamen multum differt ab illo. Vt videbimus in sequentibus. Quapropter absolutè loquendo nomine iuris positiui, non solemus intelligere ius gentium propter affinitatem quam ius gentium habet cum iure naturali.
Nihilominus sit quarta conclusio, ius gentium possibile est abrogari ex humano beneplacito, ita vt etiam si culpabiliter fiat talis abrogatio, facta tamen teneat. Explicatur hæc cōclusio conclusio . Si Rex Hispaniarũ Hispaniarum vellet modo abrogare rerum diuisiones in suo Regno & de consensu Regni: quanuis notabiliter mortaliter peccaret contra bonam gubernationem Regni, tamen facta abrogatio valeret, & omnia essent communia: neque quisquā quisquam aliquid proprium possideret. Hæc conclusio est Magistri Soto libro. 3. de Iustitia & iure, quæst. 1. artic. 3. Vbi ait, esse quædam de iure gentium ita necessaria ad humanum conuictum, vt dispensare in illis non liceat. Imo forsan dispensatio facta esset irrita. Exemplum ponit in rerum diuisione. Veruntamen ille potest intelligi, si sola Principis authoritate fiat dispensatio absque consensu Regni. Etenim quanuis Regnum dicatur transferre in Regem totam suam authoritatem, tamen hoc intelligitur seruatis seruandis non solum iure naturali, sed etiam iure quod commune est omnibus gentibus: idcirco nos diximus de consensu regni. Nunc igitur probatur conclusio. Ius gentium est positiuum eo modo, quo diximus, sed de ratione intrinseca iuris positiui est, vt sicut ex hominum beneplacito & constitutione constat, ita ex eodem possit abrogari, ergo &c. Probatur minor, ex Aristot. libr. 5. Ethicorum capit. 7. & confirmatur à simili. Nam ius ciuile propterea potest abrogari: quia vim habet ex hominum beneplacito, etiam si abrogatio malè fiat, ergo proportionabiliter poterit abrogari ius gentium ex beneplacito Principis & Regni, quorum interest gaudere iure gentium, & in eorum potestate est renuntiare tali iuri. Probatur conclusio secundo, & intendimus ostendere, quòd etiam ius gentium possit in aliquo euentu abrogari. Et est argumentum. Ea quæ sunt de iure gentium non sunt per se bona: neque ea quæ iure gentium prohibentur per se mala ita, quin pro loco & tẽpore tempore possint variari, ergo non solum abrogatio facta tenebit: sed etiam erit licita aliquando. Explicatur & confirmatur ista ratio. Quoniam rerum diuisio & proprietas dominiorum, quæ iure gentiũ gentium dicitur introducta, iustissimè & sanctissimè olim in primitiua ecclesia: & nunc in religionibus locum non habet. Non igitur vniuersaliter est per se bona rerum diuisio. Probatur consequentia: quoniam ea quæ sunt per se bona & iure naturæ obligant, nunquam desinunt obligare propter perfectionem cōmunitatis communitatis . Hoc dixerim quasi respondens tacitæ obiectioni. Poterat enim aliquis obijcere, quòd reddere depositum est iustum naturale: & tamen in aliquo euentu non est licitum reddere depositum, vt in superioribus dictum est. Ergo non obstat quominus ius gentium sit ius naturale & per se bonum, quòd in aliquo euentu non sit seruandum. Cui obiectioni responsum est in hoc quòd diximus, quòd per se bonum non desinit obligare propter perfectionem communitatis. Imo gratia & sanctitas & charitas perficit naturam. Est aliud exemplum, quoniam seruitus eorum, qui capiuntur in bello iusto, iure gentium introducta est, sed in hoc iure mutationem fecit ecclesia, vt Christiani quantumlibet in bello iusto caperentur non sint serui. Et hoc in fauorem Euange| lij & baptismi, ergo quæ sunt de iure gentium non pertinent ad ius naturæ, alias ecclesia non haberet authoritatem circa illa immutanda. Ex hac doctrina sequitur, quòd Sarraceni qui capti sunt in bello Granatensi vltimo, ante annos viginti meritò potuerunt in seruitutem redigi in pœnam Apostasiæ & rebellionis à fide Catholica. Ratio huius est, quia quemadmodum in fauorem Euangelij statutum est ab Ecclesia: Vt Christiani non possent fieri serui; Ita etiam in pœnam Apostatantium, & rebellantium reuocari potuit illa gratia & permitti, vt ius gentium erga huiusmodi rebelles exerceretur. Eo vel maximè: quòd ipsi Sarraceni quos ex nostris bello capiebant in seruitutem redigebant & vendebant. Accessit etiam ad iustificationem huius negotij authoritas Pij Quinti, & Catholici Regis Philippi Secundi, quorum consensu huiusmodi Sarraceni in seruitutem sunt redacti. Habemus itaque ex præ dictis, quòd ius gentium non est ex natura sua immutabile: quin potius aliquando potest licitè mutari. Aliquando vero tametsi licitè non abrogetur: tamen abrogatio facta valet, dum modo fiat de consensu Principis & populi sibi subditi. Cæterùm Rex Hispaniæ non poterit abrogare ius gentiũ gentium , quod sibi commune est cum Rege Galliæ. v. Verbi g. gratia, quòd tempore belli legati vtriusque Regis pacificè recipiantur. Hoc enim ius gentium est, quod colligitur ex illo principio, quòd pax & tranquillitas Reipublicæ est finis belli, Legati autem negotium pacis agere præsumũtur præsumuntur : ergo audiẽdi audiendi sunt in pace. Itẽ Item etiā etiam , quia bellũ bellum indicitur per sententiā sententiam Principis contra aliam rempublicam. Ergo sicut in sententia forensi audiendus est reus si vult audiri: multò magis in sententia contra aliam Rempublicam audire oportet iustificationem, vel satisfactionem quā quam intendit Regnum illud ad euitanda mala quæ ex bello sequuntur. Dicimus ergo, quod ius illud de pacificè recipiendis legatis, non potest abrogari ab vno Principe sine consensu alterius. At verò de consensu vtriusq; vtriusque partis poterit abrogari.
Ad argumenta vero proposita in principio dubij, respondetur ad primum quod desumebatur ex illis testimonijs. Respondetur, quòd in illis est sermo de iure gentium in priori acceptione & significatione prout in prima conclusione explicatum est.
Ad secundum argumentum respondetur negando minorem. Si intelligatur quod ius gentium per necessariam consequentiam colligitur ex principijs naturalibus. Et per hoc patet ad primam confirmationem. Ad secundam confirmationem respōdetur respondetur simplicem fornicationem esse illicitam, iure naturali certissimum est. Et oppositum contrariatur fidei Catholicæ quanuis corruptis & vitiosis hominibus non omnibus appareat necessitas consequentiæ ex principijs per se notis lumine naturali: tamen tenentur se subijcere sententiæ doctiorum & studiosorum, qui iudicant de necessitate consequentiæ & condemnant simplicem fornicationem tanquā tanquam legi naturali contrariam. At vero diuisio rerum non colligitur absolutè per euidentem consequentiam, & quāuis quamuis peccatu esset abrogare tale ius, tamẽ tamen de consensu partium abrogatio facta valet.
Ad tertium respondetur, quòd iam diximus quòd Princeps absque cōsensu consensu populi non potest abrogare ius gentium de rerum diuisione.
Ad vltimum negatur consequentia. Ad probationem respondetur, quod non opus est, quod aliquis singularis Princeps totius orbis legem tulerit de iure gentium: sed sufficit, quod ex beneplacito communi hominum & ex consuetudine tale ius fuerit introductũ introductum tanquā tanquam maximè cōueniens conueniens cum iure naturali. Et certè argumentum probat, quòd ius gentium magnam habet affinitatem cum iure naturali.
Loading...