AD Tertium sic procedi{ i. 2. q. 95. ar. 4. ad 1. & 5. Ethicorum lect. 12. co. 1. fin. } tur. Videtur quod ius gentium sit idem cum iure naturali. Non enim omnes homines conueniunt, nisi in eo quod est eis naturale. Sed in iure gentium omnes homines conueniunt . Dicit enim + { In digesto veteri lib. 1. tit. 1. lege. 9. } Iurisconsultus, quod ius gentium est, quo gentes humanae vtuntur. Ergo ius gentium est ius naturale. ¶ 2 Praeterea. Seruitus inter homines est naturalis: quidam enim sunt naturaliter serui, vt + { Lib. 1. Polit. c. 3. & 4. tom. 5. } Philosophus probat in 1. Politic. Sed seruitutes pertinent ad ius gentium, vt + { Li. 1. Etimol. ca. 6. } Isidorus dicit: ergo ius gentium est ius naturale. ¶ 3 Praeterea. Ius, vt + { Art. prae ced. } dictum est, diuiditur per ius naturale & positiuum. Sed ius gentium non est ius positiuum . Non enim omnes gentes vnquam conuenerunt, vt ex communi condicto aliquid statuerent: ergo ius gentium est ius naturale. SED contra est, quod + { Lib. 5. Etimol. ca. 4. in princ. } Isidorus dicit, quod ius aut naturale est, aut ciuile, aut gentium: & ita ius gentium distinguitur a iure naturali. RESPONDEO dicendum, quod sicut + { Art. prae ced. } dictum est, ius, siue iustum naturale est quod ex sui natura est adaequatum vel commensuratum alteri. Hoc autem potest contingere dupliciter. Vno modo secundum absolutam sui considerationem: sicut masculus ex sui ratione habet commensurationem ad foemi nam, vt ex ea generet, & parens ad filium, vt eum nutriat. Alio modo aliquid est naturaliter alteri commensuratum , non secundum absolutam sui rationem , sed secundum aliquid, quod ex ipso sequitur, puta proprietas possessionum. Si enim consideretur iste ager absolute, non habet vnde magis sit huius, quam illius. Sed si consideretur ad opportunitatem colendi, & ad pacificum vsum agri, secundum hoc habet quandam commensurationem ad hoc, quod sit vnius & non alterius: vt patet per + { Lib. 2. c. 3. tom. 5. } Philosophum in 2. Politic. Absolute autem apprehendere aliquid non solum conuenit homini, sed etiam alijs animalibus: & ideo ius quod dicitur naturale secundum primum modum, commune est nobis & alijs animalibus. A iure autem naturali sic dicto recedit ius gentium, vt Iurisconsultus dicit: quia illud omnibus animalibus, hoc solum hominibus inter se commune est. Considerare autem aliquid, comparando ad id quod ex ipso sequitur, est proprium rationis. Et ideo hoc idem est naturale homini secundum rationem naturalem, quae hoc dictat. Et ideo dicit Caius + { In digesto veteri lib. 1. titul. 1. leg. 9. } Iurisconsultus . Quod naturalis ratio inter omnes homines constituit; id apud omnes gentes custoditur: vocaturque ius gentium. Et per hoc patet responsio ad Primum. AD secundum dicendum , quod hunc hominem esse seruum, absolute considerando, magis quam alium, non habet rationem natu ralem, sed solum secundum aliquam vtilitatem consequentem: inquantum vtile est huic, quod regatur a sapientiori: & illi quod ab hoc iuuetur, vt dicitur in 1. + { Lib. 1. ca. 3. in fine, praecipue, tom. 5. } Polit. Et ideo seruitus pertinens ad ius gentium est naturalis secundo modo, sed non primo modo. AD tertium dicendum, quod quia ea quae sunt iuris gentium, naturalis ratio dictat, puta ex propinquo habentia aequitatem: inde est quod non indigent aliqua speciali institutione, sed ipsa naturalis ratio eam instituit, vt + { Arg. 1. & in fin. corpore art. } dictum est in autoritate inducta.