AD Tertium sic procedi{ i. 2. q. 95. ar. 4. ad 1. & 5. Ethicorũ lect. 12. co. 1. fin. } tur. Videtur quòd ius gentium sit idem cũ iure naturali. Nō enim omnes homines conueniunt, nisi in eo quod est eis naturale. Sed in iure gentium omnes homines cōueniunt . Dicit enim † { In digesto veteri lib. 1. tit. 1. lege. 9. } Iurisconsultus, quòd ius gentium est, quo gentes humanæ vtuntur. Ergo ius gentium est ius naturale. ¶ 2 Præterea. Seruitus inter homines est naturalis: quidam enim sunt naturaliter serui, vt † { Lib. 1. Polit. c. 3. & 4. tom. 5. } Philosophus probat in 1. Politic. Sed seruitutes pertinent ad ius gentium, vt † { Li. 1. Etimol. ca. 6. } Isidor. dicit: ergo ius gentium est ius naturale. ¶ 3 Præterea. Ius, vt † { Art. præ ced. } dictũ est, diuiditur per ius naturale & positiuum. Sed ius gentium nō est ius positiuũ . Non enim omnes gentes vnquam conuenerunt, vt ex communi cōdicto aliquid statuerent: ergo ius gentium est ius naturale. SED contra est, quod † { Lib. 5. Etimol. ca. 4. in princ. } Isidor. dicit, quòd ius aut naturale est, aut ciuile, aut gentium: & ita ius gentium distinguitur à iure naturali. RESPONDEO dicendum, quòd sicut † { Art. præ ced. } dictum est, ius, siue iustum naturale est quod ex sui natura est adæquatum vel commensuratum alteri. Hoc autem potest contingere dupliciter. Vno modo secundùm absolutā sui considerationem: sicut masculus ex sui ratione habet cōmensurationem ad fœmi nam, vt ex ea generet, & parens ad filium, vt eum nutriat. Alio modo aliquid est naturaliter alteri commẽsuratum , non secundũ absolutā sui rationẽ , sed secundùm aliquid, quod ex ipso sequitur, putà proprietas possessionum. Si enim consideretur iste ager absolutè, non habet vnde magis sit huius, quàm illius. Sed si consideretur ad opportunitatem colendi, & ad pacificum vsum agri, secundùm hoc habet quandam commensurationem ad hoc, quòd sit vnius & non alterius: vt patet per † { Lib. 2. c. 3. tom. 5. } Philosophum in 2. Politic. Absolutè autem apprehendere aliquid non solùm conuenit homini, sed etiam alijs animalibus: & ideo ius quod dicitur naturale secundùm primum modum, commune est nobis & alijs animalibus. A iure autem naturali sic dicto recedit ius gentium, vt Iurisconsultus dicit: quia illud omnibus animalibus, hoc solùm hominibus inter se commune est. Considerare autem aliquid, comparando ad id quod ex ipso sequitur, est propriũ rationis. Et ideo hoc idem est naturale homini secundùm rationem naturalem, quæ hoc dictat. Et ideo dicit Caius † { In digesto veteri lib. 1. titul. 1. leg. 9. } Iuriscōsultus . Quòd naturalis ratio inter omnes homines constituit; id apud omnes gentes custoditur: vocaturq́; ius gentium. Et per hoc patet responsio ad Primum. AD secundum dicẽdum , quòd hunc hominem esse seruum, absolutè considerando, magis quàm alium, non habet rationem natu ralem, sed solùm secundùm aliquā vtilitatem consequentem: inquantum vtile est huic, quòd regatur à sapientiori: & illi quod ab hoc iuuetur, vt dicitur in 1. † { Lib. 1. ca. 3. in fine, præcipuè, tom. 5. } Polit. Et ideo seruitus pertinens ad ius gentiũ est naturalis secundo modo, sed non primo modo. AD tertium dicendum, quòd quia ea quæ sunt iuris gentium, naturalis ratio dictat, putà ex propinquo habentia æquitatem: inde est quòd non indigent aliqua speciali institutione, sed ipsa naturalis ratio eam instituit, vt † { Arg. 1. & in fin. corpore art. } dictum est in autoritate inducta.