DVbium primum circa primam conclusionem D. Thomae; An sit verum quod ius naturale reperiatur in brutis. Pro parte negatiua arguitur primo. In brutis nulla est iustitia, ergo non est ius. Probatur consequentia. Quia iustum est obiectum adaequatum iustitiae, ergo solum est respectu iustitiae, & vbi iustitia reperitur. Confirmatur. Quia ratio iuris est lex, in brutis non est lex nec ratio, ergo nec ius naturale.