DVbium primum circa primam conclusionem D. Thomæ; An sit verum quòd ius naturale reperiatur in brutis. Pro parte negatiua arguitur primò. In brutis nulla est iustitia, ergo non est ius. Probatur consequentia. Quia iustum est obiectum adæquatum iustitiæ, ergo solum est respectu iustitiæ, & vbi iustitia reperitur. Confirmatur. Quia ratio iuris est lex, in brutis nō est lex nec ratio, ergo nec ius naturale.