Secundo arguitur. Eadem ratione sequeretur quod in alijs rebus etiam inanimatis, Verbi gratia, in lapide esset ius naturale. Consequens est falsum, ergo in brutis non est ius. Sequela probatur. Quia etiam in lapide est quae dam naturalis commensuratio illius ad suam proprietatem & ad finem sibi debitum.