Tertio arguitur. Nam secundum Arist. 5. Politicorum capit. 7. Ius politicum diuiditur in ius naturale & ius legale, sed bruta non habentius politicum, ergo nec naturale nec legale. In oppositum est Diuus Thomas . Et in doctrina eius sit prima conclusio. In brutis non est proprie ius naturale. Hoc probant praedictae rationes, nec Diuus Thomas oppositum docet cum inquit, quod ius naturale quod importat absolutam commensurationem rerum est commune nobis & brutis. Nam loquitur de communitate secundum analogiam .