Tertiò arguitur. Nam secundum Arist. 5. Politicorum capit. 7. Ius politicum diuiditur in ius naturale & ius legale, sed bruta nō habentius politicum, ergo nec naturale nec legale. In oppositum est Diuus Tho . Et in doctrina eius sit prima conclusio. In brutis non est propriè ius naturale. Hoc probant prædictæ rationes, nec Diuus Thom. oppositum docet cum inquit, quòd ius naturale quod importat absolutam commensurationem rerum est cōmune nobis & brutis. Nā loquitur de cōmunitate secundũ analogiā .