COMMENTARIVS. DVbium primum circa primam conclusionem D. Thomae; An sit verum quod ius naturale reperiatur in brutis. Pro parte negatiua arguitur primo. In brutis nulla est iustitia, ergo non est ius. Probatur consequentia. Quia iustum est obiectum adaequatum iustitiae, ergo solum est respectu iustitiae, & vbi iustitia reperitur. Confirmatur. Quia ratio iuris est lex, in brutis non est lex nec ratio, ergo nec ius naturale. Secundo arguitur. Eadem ratione sequeretur quod in alijs rebus etiam inanimatis, Verbi gratia, in lapide esset ius naturale. Consequens est falsum, ergo in brutis non est ius. Sequela probatur. Quia etiam in lapide est quae dam naturalis commensuratio illius ad suam proprietatem & ad finem sibi debitum. Tertio arguitur. Nam secundum Arist. 5. Politicorum capit. 7. Ius politicum diuiditur in ius naturale & ius legale, sed bruta non habentius politicum, ergo nec naturale nec legale. In oppositum est Diuus Thomas . Et in doctrina eius sit prima conclusio. In brutis non est proprie ius naturale. Hoc probant praedictae rationes, nec Diuus Thomas oppositum docet cum inquit, quod ius naturale quod importat absolutam commensurationem rerum est commune nobis & brutis. Nam loquitur de communitate secundum analogiam . Vnde sit secunda conclusio. Ius naturale solum ponitur in brutis per quandam similitudinem & proportionem. Haec sequitur ex prima conclusione. Pro cuius intelligentia, nota quod homo habet triplicem inclinationem & sibi respondent tria iura. Prima inclinatio est communis hominibus & omnibus rebus. Verbi gratia, conseruare seipsum & huic respondet praeceptum naturale de omnibus medijs necessarijs ad suam conseruationem acquirendam, Alia inclinatio est communis hominibus & brutis, videlicet, quod apprehendant bonum proprium & coniungantur in se inuicem ad procreandam sobolem, ex quo oritur ius inter patrem & filium, & inter masculum & foeminam . Tertia inclinatio, est propria soli homini, quae videlicet exercetur media ratione & discursu, vt quod neminem laedere debeamus. Huic respondet ius quod est lumen rationis & omnia principia ad quae immediate inclinat intellectus practicus. Dicimus ergo in conclusione , quod quia bruta conueniunt cum hominibus in quibusdam operationibus sequentibus apprehensionem & inclinationem naturalem: quemadmodum in homine ponimus simpliciter ius, vbi est simpliciter & formaliter iustitia & similiter apprehensio finis & mediorum formaliter: ita & brutis quodammodo & per proportionem & similitudinem ad nos, ponimus ius naturale, quemadmodum communiter philosophi solent ponere quandam rationem discursus in brutis: quae quidem non est proprie discursus, sed habet proportionem & similitudinem cum discursu hominis formali. De quo vide Diuum Thomam 1. 2. quaest. 13. artic. secundo, & ibi interpretes. Sit alterum exemplum ad hoc etiam explicandum. Verbi gratia, coniunctio maris cum foemina communis est hominibus cum brutis: sed tamen est differentia. Nam brutis ab authore naturae tantum indita est illa commensuratio maris cum foemina, quibus commensurationis ratio est ipsa lex aeterna quae est in Deo. At vero in hominibus vltra hoc est etiam ratio formalis legis naturalis inditae ab ipso Deo cui libere obedit & exercet coniunctionem illam maris & foeminae conformiter vel difformiter ad ipsam legem. Volumus ergo dicere in conclusione, quod huiusmodi coniunctio maris & foeminae est vere & proprie ius naturale respectu hominum, quando conformiter ad legem exercetur ab hominibus. At vero in brutis dicitur ius naturale, quia eadem actio secundum materialem substantiam exercetur ab illis iuxta inclinationem naturalem. Ex dictis etiam colligo, quod cum aliqua proprietate competit ius naturale etiam brutis, quatenus commensuratio maris & foeminae habet rationem in lege aeterna, & est obiectum legis aeternae & iustitiae distributiuae: quae est in Deo, secundum quam ipse Deus facit aequalitatem ipsis rebus, tribuens vnicuique inclinationem & potentiam & operationem secundum quod naturae rei debitum est. Quod si quis obijciat hanc rationem iuris naturalis communem esse homini cum plantis & lapidibus: at vero a Iurisconsultis & a Diuo Thoma dicitur specialiter quod ius naturale commune est hominibus cum brutis, ergo non bene explicatum est hoc ius secundum rationem communem homini cum alijs rebus omnibus. Respondetur, quod aliquid specialius est in animalibus, propter quod ius naturale potius dicitur commune homini cum brutis, quae conueniunt cum homine in genere animalis immediato. Etenim non solum homo, sed etiam animalia operantur cum quadam cognitione finis, quanuis non cognoscunt proportionem mediorum ad finem, vt a nobis explicatum est. 1. 2. quaest. 6. de voluntate. & quaest. 1. Hinc est, quod quando homo est animal rationale, & facit aliquid quod est contra naturale ius primo modo, quod sibi commune est cum brutis; tunc vehementius reprehenditur ex comparatione ad bruta quae in illis operationibus seruant perpetuo tenorem iuris naturalis. Verbi gratia, si homo indebito modo se habeat circa vxoris vsum vel erga filios, merito obijcitur illi, quod sit peior brutis & feris animalibus. Iuxta illud Ieremiae Threnorum capit. 4. "Lamiae nudauerunt mammas lactauerunt catulos suos. Filia populi mei crudelis." Ad hoc facit quod dicit Isaiae. cap. 1. "Cognouit bos possessorem suum & asinus prae sepe Domini sui, Israel autem me non cognouit, & populus meus non intellexit." Simile est illud Ieremiae. 8. "Miluus in caelo cognouit tempus suum ." Hinc est, quod peccata Sodomiae specialiter dicuntur esse contra naturam: quia sunt contra ordinem communem brutis & hominibus, quanuis alia omnia peccata sint contra naturam rationalem. Sic ergo quando Iurisconsulti dicunt, Ius naturale est quod natura omnia animalia docuit, loquuntur de illis actionibus in quibus bruta operantur cum quadam cognitione finis secundum quandam commensurationem sibi inditam in aestimatiua naturali: quae est quasi quaedam ratio iusti naturalis. Caeterum notandum est iuris gentium aequalitatem placuisse Iurisconsultis significare per iustitiam quae non nisi ratione humana exercetur: hoc est colere Deum: & parentes venerari, de quo agemus dubio sequenti. DVbitatur secundo. Vtrum ius gentium sit naturale. Arguitur primo pro parte affirmatiua, ex dictis a Diuo Thoma, & Aristotele & Iurisconsultis. Nam Diuus Thomas in praesenti articulo expresse ait, Ius gentium esse ius naturale consideratum secundum aliquid quod inde sequitur: quanuis non sit ius naturale priori illo modo qui communis erat brutis. Item Diuus Thomas in lectione. 10. libr. 5. Ethicorum capit. 7. Explicans Arist, dicit, quod iuxta Aristotelem sententiam ius gentium comprehenditur sub naturali iure. Item Iurisconsulti vbi supra, hoc ipsum videntur sentire: dum aiunt, quod colere Deum, venerari parentes, ius gentium est. Constat autem nihil naturalius esse ra tionali naturae quam colere Deum, venerari parentes. Secundo arguitur ratione. Omne quod colligitur per bonam consequentiam ex principijs moralibus ius naturale est, sed ius gentium colligitur ex huiusmodi principijs, ergo est ius naturale. Probatur maior, ex Diuo Tho. 1. 2. quaest. 95. art. 2. & probatur etiam ratione, & a simili, quoniam conclusio physica, quae colligitur ex principijs physicis per bonam consequentiam pertinet ad ordinem naturalis luminis, ergo conclusio moralis quae necessario sequitur ex primis principijs moralibus, pertinet ad ius naturale morale. Et confirmatur, quia omnia praecepta decalogi vel fere omnia sunt conclusiones primorum principiorum moralium, videlicet, bonum secundum rationem est prosequendum, & malum fugiendum. Item quod tibi non vis alteri ne feceris. Ex istis colligitur, non esse furandum, non occidendum, &c. quae sunt praecepta naturalia. Confirmatur secundo vehementius. Nam simplicem fornicationem esse illicitam de iure naturae est, & tamen non est primum principium: sed conclusio deducta ex primo principio. Verbi gratia, coniunctio maris & foeminae inter hominem naturaliter ordinatur, non solum ad generationem animalis, sed etiam ad debitam educationem hominis qui est animal rationale. Sed quia hoc sine perpetua coniunctione maris & foeminae commode fieri non potest, quantum est ex natura rei: idcirco simplex fornicatio & varius concubitus dicitur esse contra ius naturale. Similiter & proportionabiliter cum in hoc principio morali & naturali, quod homines tenentur se ipsos sustentare inferatur necessario, quod agri sunt colendi. Et rursus ex alia propositione certa moraliter, videlicet, non possunt agri conuenienter coli nisi rerum diuisio fiat & earum appropriatio, eo quod homines negligentes sunt in cultu communium bonorum. Cum ergo ex dictis inferatur, quod fiat rerum diuisio, & fiant propria rerum dominia, consequens est, vt haec pertineant ad ius naturale. Constat autem, quod rerum diuisio dicitur esse de iure gentium, ergo ius gentium ius naturale est. Tertio arguitur. Si ius gentium esset ius positiuum, sequitur quod possit mutari, & abrogari humana voluntate principis. Et quanuis princeps peccaret abrogando, nihilo minus factum teneret. Sequela videtur manifesta, quia ius positiuum solum pendet ex legislatoris beneplacito. Consequens tamen falsum est, quia in tali euentu nemo condemnaret proprios dominos rerum qui defenderent bona sua vel a principe vel ab alijs qui intentarent illa vsurpare. Denique arguitur, ius gentium apud omnes gentes bene institutas custoditur & debitum esse iudicatur: & si quis oppositum faciat iudicatur male facere, ergo nunquam humana constitutione sancitum est. Probatur consequentia , quia nullus princeps potuit toti mundo legem ferre de huiusmodi iure seruando, ergo ius naturale est istius modi ius gentium. In hac difficultate dissoluenda sciendum est, quod Iurisconsulti distinguunt ius in ius naturale & ius gentium asserentes ius naturale esse commune homini cum brutis, ius autem gentium diffiniunt ex eo, quod gentibus commune est, neque brutis competit. Et profecto quantum videtur, ius gentium diffiniunt & denominant non ex eo, quod a gentibus sit institutum, sed ex eo, quod inuenitur in gentibus & non in brutis. Ex quo colligitur, quod nomine iuris gentium includunt ius naturale, quod proprium est rationalis naturae, de quo loquitur Diuus Thomas in tertia conclusione. Et simul etiam includunt ius gentium, quod gentes stabilierunt, in quo & gentes conueniunt. At vero Theologi nomine iuris gentium in communi vsu loquendi excludimus ius naturale, non solum quod est commune nobis cum brutis: sed etiam quod est proprium rationalis naturae. Similiter est aequiuocatio in hoc nomine ius ciuile. Potest enim denominari ex eo, quod vis illius iuris communis est ciuitatibus, vel ex eo, quod a ciuitatibus vel earum principe institutum est. Et in hac secunda significatione vtuntur hoc nomine Iurisconsulti, in qua etiam significatione nos solemus appellare leges regni, quae ab ipso Rege regni institutae sunt eadem aequiuocatio potest esse in hoc nomine ius humanum, vt dicatur, vel quod homines habent in vsu, vel quod homines instituerunt. PRO decisione veritatis, sit prima conclusio. Ius gentium & ius humanum, & ius ciuile, si priori modo accipiatur, commune est ad ius naturale proprium rationalis naturae & ad ius positiuum. Conclusio probatur quantum attinet ad ius gentium, ex doctrina Iurisconsultorum vbi supra asserentium diuinum cultum & venerari parentes esse ius gentium, cum tamen sit res certissima, quod haec praecepta sunt maxime naturalia rationali naturae. Similiter ijdem Iurisconsulti, vt patet in. l. manumissiones. ff. de Iustitia & Iure. aiunt seruitutes esse de iure gentium. Et tamen etiam constat seruitutem introductam fuisse iure positiuo. Caeterum quantum ad ius humanum. Probatur conclusio, quod vtroque modo conueniat. Etenim secundum Isidorum libro Etymolog. capit. 2. quem citat Diuus Thomas artic. 1. argumento. 3. Ius differt ab eo quod dicitur fas, eo quod ius est inter homines ipsos: Fas autem erga Deum. Cum igitur ius humanum, quod est inter homines, versetur circa aequalitatem ex natura rei, & circa aequalitatem ex lege positiua: consequens est, quod ius humanum possit esse etiam positiuum. Deinceps probatur conclusio quantum attinet ad ius ciuile. Quoniam Arist. libr. 5. Ethicorum cap. 7. diuidit ius politicum, quod constat esse idem atque ciuile, in naturale & positiuum: quod ille appellat legale, hoc est lege positum, ergo ius naturale etiam positiuum continetur, sub iure ciuili. Probatur secundo ratione eadem conclusio, quoniam ius gentium, & ius humanum & ciuile in priori illa significatione nihil aliud importat, quam ius illud quo vtuntur gentes vel homines vel ciues: sed gentes & homines & ciues vtuntur iure naturae & positiuo, ergo conclusio vera. Secunda conclusio. Ius humanum in secunda acceptione conuertitur cum iure positiuo: & sic diuiditur in ius gentium & ciuile. Haec conclusio habet duas partes. Et probatur prima. Ius humanum in priori significatione nihil aliud est quam ius ab homine constitutum , sed hoc ipsum dicitur ius positiuum, quod homines posuerunt, ergo. Altera pars conclusionis asseritur a D. Tho. 1. 2. quaest. 95. artic. 4. Vbi citat & explicat Isidorum lib. 5. Etymolog. cap. 5. Quo circa aduertendum est, quod nulla est difficultas in eo quod asseritur, ius ciuile contineri sub iure positiuo. Est enim ius ciuile quod populus seu ciuitas, seu princeps ciuitatum sibi proprium constituit. Vt ait Isidorus vbi supra cap. 5. & Iurisconsulti vbi supra. Sed tota difficultas est in explicando, quomodo ius gentium sit pars iuris positiui. Nihilominus probatur hoc multipliciter. Primo ex Cicerone lib. 2. de Inuentione cap. 5. Vbi ait rerum diuisionem tribuendam esse iuri positiuo. At rerum diuisio introducta est iure gentium, ergo ius gentium positiuum est. Quod autem hoc intelligat Diuus Thomas patet ex. 1. 2. quaest. 94. art. 5. ad tertium. Vbi ait, rerum diuisionem & seruitutem non esse introductas a natura, sed per hominum rationem. Caeterum quod ex doctrina Diui Thomae potest afferri in oppositum in hoc articulo leue est. Etenim in corpore articuli, & in responsione ad argumentum, solum negat ius gentium pertinere ad ius naturae priori illo modo: vt brutis commune est. Caeterum cum dicit pertinere ad ius naturae: posteriori modo loquutus est in gratiam Iurisconsultorum , qui nomine iuris gentium intellexerunt, quo gentes vtuntur. Quapropter aequiuocatio est in ipso nomine ius gentium . Nec Diuus Thomas sibi contrarius est: quoniam in hoc articulo loquutus est more Iurisconsultorum: accipiens nomen iuris gentium prout commune est naturali & positiuo. At vero in. 1. 2. loquutus est de iure gentium prout distinguitur ab omni iure naturali, non solum ab illo quod dicitur esse commune homini cum brutis, sed etiam a iure naturali proprio rationalis naturae, quo pacto fere semper sumitur apud Theologos, & ita dicit Turrecremata super distinct. 1. decreti capit. ius autem. quod ius gentium pertinet ad ius positiuum. Ratione vero probatur conclusio, quantum ad istam secundam partem: quoniam ea quae iure naturae praecipiuntur vel prohibentur, sunt vel per se bona, vel per se mala. Sed non omnia de iure gentium, sunt huiusmodi, er go non omnia sunt de iure naturae. Probatur minor. Nam rerum diuisio, quae de iure gentium dicitur, non est per se bona: neque rursus communis rerum possessio est per se mala , ergo ius gentium non praecipit quae per se sunt bona vel per se mala. Antecedens probatur, quia legitur in Actibus Apostolicis, quod fidelibus in primitiua ecclesia erant omnia communia: quod perfectissimae charitatis signum erat. Nam distribuebatur vnicuique prout cuique opus erat. Sicut modo in religionibus approbatis & reformaris omnia sunt communia. Deinde probatur conclusio ex differentia inter ius naturae & inter ius gentium & ius ciuile positiuum . Etenim quod est ius naturae vel est principium per se notum vel conclusio quae ex illo per necessariam consequentiam colligitur. At vero ea quae introducta sunt iure gentium neque sunt principia per se nota: neque ex illis per necessariam consequentiam deducuntur, quanuis colligantur per consequentiam usque adeo probabilem & vtilem humanae societati, vt nullae sint nationes, quae talem consequentiam non admittant. Sint exempla vtriusque iuris, naturalis quidem : in illo principio: quod tibi non vis: alteri ne feceris, & in illa conclusione , non est furandum, non falsum testimonium dicendum. Exemplum vero iuris gentium , in illa conclusione , rerum diuisio facienda est: propria dominia distribuenda: quae quidem non est principium per se notum , sed conclusio, quae colligitur ex alijs principijs, scilicet, agri sunt colendi ad sustentationem humanae vitae, & pacem Reipublicae seruandam. Ex quibus ita licet colligere sub sumendo, scilicet, sed supposita hominum malitia, neque agri communes commode colerentur, neque pax in republica retineretur, ergo expedit, vtrerum diuisio fiat. Iam vero ius ciuile positiuum illud est, quod minorem habet conuenientiam quam ius naturale: & ideo minus commune est gentibus: quanuis habeat aliquam conuenientiam cum iure naturali. Cuius exemplum sit in illa lege Hispaniae, quod fures suspendantur, quae sequitur ex illo principio malefactores sunt puniendi. Non tamen per necessariam consequentiam, sed per conuenientem regno Hispaniae. Tertia conclusio. Ius gentium est quasi medium affinitatem habens cum iure naturali & ciuili positiuo: quoniam cum iure naturali conuenit. Primo in hoc quod neutrum ius oportet esse scriptum. Secundo conueniunt in hoc quod ad sui promulgationem non requiritur conuocatio hominum: sed in omnibus nationibus absque praecone acceptatur. Tertio, quia ius gentium habet modum iuris naturae: quia ius naturae est principium vel conclusio necessaria. At vero ius gentium est quasi modus quidam maxime necessarius, vt ius naturae seruetur. Quarto conueniunt in hoc, quod ius naturae & ius gentium vbique apud omnes gentes custoditur: etsi oppositum fiat, omnes iudicant male fieri. Caeterum quanuis ius gentium conuenientiam habeat cum iure ciuili positiuo: tamen multum differt ab illo. Vt videbimus in sequentibus. Quapropter absolute loquendo nomine iuris positiui, non solemus intelligere ius gentium propter affinitatem quam ius gentium habet cum iure naturali. Nihilominus sit quarta conclusio, ius gentium possibile est abrogari ex humano beneplacito, ita vt etiam si culpabiliter fiat talis abrogatio, facta tamen teneat. Explicatur haec conclusio . Si Rex Hispaniarum vellet modo abrogare rerum diuisiones in suo Regno & de consensu Regni: quanuis notabiliter mortaliter peccaret contra bonam gubernationem Regni, tamen facta abrogatio valeret, & omnia essent communia: neque quisquam aliquid proprium possideret. Haec conclusio est Magistri Soto libro. 3. de Iustitia & iure, quaest. 1. artic. 3. Vbi ait, esse quaedam de iure gentium ita necessaria ad humanum conuictum, vt dispensare in illis non liceat. Imo forsan dispensatio facta esset irrita. Exemplum ponit in rerum diuisione. Veruntamen ille potest intelligi, si sola Principis authoritate fiat dispensatio absque consensu Regni. Etenim quanuis Regnum dicatur transferre in Regem totam suam authoritatem, tamen hoc intelligitur seruatis seruandis non solum iure naturali, sed etiam iure quod commune est omnibus gentibus: idcirco nos diximus de consensu regni. Nunc igitur probatur conclusio. Ius gentium est positiuum eo modo, quo diximus, sed de ratione intrinseca iuris positiui est, vt sicut ex hominum beneplacito & constitutione constat, ita ex eodem possit abrogari, ergo &c. Probatur minor, ex Aristot. libr. 5. Ethicorum capit. 7. & confirmatur a simili. Nam ius ciuile propterea potest abrogari: quia vim habet ex hominum beneplacito, etiam si abrogatio male fiat, ergo proportionabiliter poterit abrogari ius gentium ex beneplacito Principis & Regni, quorum interest gaudere iure gentium, & in eorum potestate est renuntiare tali iuri. Probatur conclusio secundo, & intendimus ostendere, quod etiam ius gentium possit in aliquo euentu abrogari. Et est argumentum. Ea quae sunt de iure gentium non sunt per se bona: neque ea quae iure gentium prohibentur per se mala ita, quin pro loco & tempore possint variari, ergo non solum abrogatio facta tenebit: sed etiam erit licita aliquando. Explicatur & confirmatur ista ratio. Quoniam rerum diuisio & proprietas dominiorum, quae iure gentium dicitur introducta, iustissime & sanctissime olim in primitiua ecclesia: & nunc in religionibus locum non habet. Non igitur vniuersaliter est per se bona rerum diuisio. Probatur consequentia: quoniam ea quae sunt per se bona & iure naturae obligant, nunquam desinunt obligare propter perfectionem communitatis . Hoc dixerim quasi respondens tacitae obiectioni. Poterat enim aliquis obijcere, quod reddere depositum est iustum naturale: & tamen in aliquo euentu non est licitum reddere depositum, vt in superioribus dictum est. Ergo non obstat quominus ius gentium sit ius naturale & per se bonum, quod in aliquo euentu non sit seruandum. Cui obiectioni responsum est in hoc quod diximus, quod per se bonum non desinit obligare propter perfectionem communitatis. Imo gratia & sanctitas & charitas perficit naturam. Est aliud exemplum, quoniam seruitus eorum, qui capiuntur in bello iusto, iure gentium introducta est, sed in hoc iure mutationem fecit ecclesia, vt Christiani quantumlibet in bello iusto caperentur non sint serui. Et hoc in fauorem Euange lij & baptismi, ergo quae sunt de iure gentium non pertinent ad ius naturae, alias ecclesia non haberet authoritatem circa illa immutanda. Ex hac doctrina sequitur, quod Sarraceni qui capti sunt in bello Granatensi vltimo, ante annos viginti merito potuerunt in seruitutem redigi in poenam Apostasiae & rebellionis a fide Catholica. Ratio huius est, quia quemadmodum in fauorem Euangelij statutum est ab Ecclesia: Vt Christiani non possent fieri serui; Ita etiam in poenam Apostatantium, & rebellantium reuocari potuit illa gratia & permitti, vt ius gentium erga huiusmodi rebelles exerceretur. Eo vel maxime: quod ipsi Sarraceni quos ex nostris bello capiebant in seruitutem redigebant & vendebant. Accessit etiam ad iustificationem huius negotij authoritas Pij Quinti, & Catholici Regis Philippi Secundi, quorum consensu huiusmodi Sarraceni in seruitutem sunt redacti. Habemus itaque ex prae dictis, quod ius gentium non est ex natura sua immutabile: quin potius aliquando potest licite mutari. Aliquando vero tametsi licite non abrogetur: tamen abrogatio facta valet, dum modo fiat de consensu Principis & populi sibi subditi. Caeterum Rex Hispaniae non poterit abrogare ius gentium , quod sibi commune est cum Rege Galliae. Verbi gratia, quod tempore belli legati vtriusque Regis pacifice recipiantur. Hoc enim ius gentium est, quod colligitur ex illo principio, quod pax & tranquillitas Reipublicae est finis belli, Legati autem negotium pacis agere praesumuntur : ergo audiendi sunt in pace. Item etiam , quia bellum indicitur per sententiam Principis contra aliam rempublicam. Ergo sicut in sententia forensi audiendus est reus si vult audiri: multo magis in sententia contra aliam Rempublicam audire oportet iustificationem, vel satisfactionem quam intendit Regnum illud ad euitanda mala quae ex bello sequuntur. Dicimus ergo, quod ius illud de pacifice recipiendis legatis, non potest abrogari ab vno Principe sine consensu alterius. At vero de consensu vtriusque partis poterit abrogari. Ad argumenta vero proposita in principio dubij, respondetur ad primum quod desumebatur ex illis testimonijs. Respondetur, quod in illis est sermo de iure gentium in priori acceptione & significatione prout in prima conclusione explicatum est. Ad secundum argumentum respondetur negando minorem. Si intelligatur quod ius gentium per necessariam consequentiam colligitur ex principijs naturalibus. Et per hoc patet ad primam confirmationem. Ad secundam confirmationem respondetur simplicem fornicationem esse illicitam, iure naturali certissimum est. Et oppositum contrariatur fidei Catholicae quanuis corruptis & vitiosis hominibus non omnibus appareat necessitas consequentiae ex principijs per se notis lumine naturali: tamen tenentur se subijcere sententiae doctiorum & studiosorum, qui iudicant de necessitate consequentiae & condemnant simplicem fornicationem tanquam legi naturali contrariam. At vero diuisio rerum non colligitur absolute per euidentem consequentiam, & quamuis peccatu esset abrogare tale ius, tamen de consensu partium abrogatio facta valet. Ad tertium respondetur, quod iam diximus quod Princeps absque consensu populi non potest abrogare ius gentium de rerum diuisione. Ad vltimum negatur consequentia. Ad probationem respondetur, quod non opus est, quod aliquis singularis Princeps totius orbis legem tulerit de iure gentium: sed sufficit, quod ex beneplacito communi hominum & ex consuetudine tale ius fuerit introductum tanquam maxime conueniens cum iure naturali. Et certe argumentum probat, quod ius gentium magnam habet affinitatem cum iure naturali.