AD Quartum sic procedi{ Infra. quaestio . 58. art. 7. ad 3. & 2. dist. 44. q. 2. ar. 1. co. & 5. Ethico. lec. 11. } tur. Videtur quod non debeat specialiter distingui ius paternum & dominatiuum. Ad iusti tiam enim pertinet reddere vnicuique quod suum est, vt dicit + { Libr. 1. de officijs. ca. 24. circa finem to. 1. Art. 1. huius quaest. } Ambros. in. 1. de Officijs. Sed ius est obiectum iustitiae: sicut + dictum est. Ergo ius ad vnumquenque aequaliter pertinet: & sic non debet distingui specialiter ius patris & domini.