ΒΆ 2 Praeterea, Ratio iusti est lex: vt + { Arti. 1. ad primum. } dictum est. Sed lex respicit commune bonum ciuitatis & regni: vt supra + { 1. 2. q. 90. artic. 2. } habitum est. Non autem respicit bonum priuatum vnius personae, aut etiam vnius familiae. Non ergo debet esse aliquod speciale ius vel iustum dominatiuum vel paternum , cum dominus & pater pertineant ad domum , vt dicitur in. 1. + { Cap. 3. tomo. 5. } Politic.