¶ 2 Præterea, Ratio iusti est lex: vt † { Arti. 1. ad primum. } dictum est. Sed lex respicit cō mune bonum ciuitatis & regni: vt suprà † { 1. 2. q. 90. artic. 2. } habitum est. Non autem respicit bonum priuatum vnius personæ, aut etiam vnius familiæ. Non ergo debet esse aliquod speciale ius vel iustum dominatiuum vel paternũ , cũ dominus & pater pertineāt ad domũ , vt dicitur in. 1. † { Cap. 3. tomo. 5. } Politic.