RESPONDEO dicendum, quod ius, siue iustum dicitur per commensurationem ad alterum. Alterum autem potest dici dupliciter. Vno modo quod simpliciter est alterum sicut quod est omnino distinctum: sicut apparet in duobus hominibus, quorum vnus non est sub altero, sed ambo sunt sub vno principe ciuitatis. Et inter tales secundum + { Lib. 5. ca. 6. circa finem to. 5, } Philosophum in. 5. Ethic. est simpliciter iustum. Alio modo dicitur aliquid alterum non simpliciter, sed quasi aliquid eius existens. Et hoc modo in rebus humanis filius est aliquid patris: quia quodammodo est pars eius, vt dicitur in. 8. + { Lib. 8. ca. 12. to. 5. } Ethic. & seruus est aliquid domini: quia est instrumentum eius, vt dicitur in. 1. + { Lib. 1. Politic. ca. 3. & 4. to. 5 } Polit. Et ideo patris ad filium non est comparatio, sicut ad simpliciter alterum . Et propter hoc non est ibi simpliciter iustum, sed quoddam iustum, scilicet paternum : & eadem ratione, nec inter dominum & seruum , sed est inter eos dominatiuum iustum. Vxor autem, quanuis sit aliquid viri, quia comparatur ad eum sicut ad proprium corpus, vt patet per Apostolum ad Ephes. 5. tamen magis distinguitur a viro quam filius a patre, vel seruus a domino. Assumitur enim in quamdam socialem vitam matrimonij. Et ideo: vt + { Lib. 5. Ethic. ca. 6. in fine, tomo. 5. } Philosophus dicit inter virum & vxorem plus est de ratione iusti, quam inter patrem & filium, vel dominum & seruum: quia cum vir & vxor habeant immediatam relationem ad domesticam communitatem, vt patet in. 1. + { Libr. 1. ex ca. 3. elicitur, & ex vlti. to. 5. } Politic. ideo inter eos non est etiam simpliciter politicum iustum, sed magis iustum oeconomicum.