RESPONDEO dicendum, quòd ius, siue iustum dicitur per cō mensurationem ad alterum. Alterum autem potest dici dupliciter. Vno modo quòd simpliciter est alterũ sicut quod est omnino distinctum: sicut apparet in duobus hominibus, quorum vnus non est sub altero, sed ambo sunt sub vno principe ciuitatis. Et inter tales secundum † { Lib. 5. ca. 6. circa finem to. 5, } Philosophum in. 5. Ethic. est simpliciter iustum. Alio modo dicitur aliquid alterum nō simpliciter, sed quasi aliquid eius existens. Et hoc modo in rebus humanis filius est aliquid patris: quia quodammodo est pars eius, vt dicitur in. 8. † { Lib. 8. ca. 12. to. 5. } Ethic. & seruus est aliquid domini: quia est instrumentum eius, vt dicitur in. 1. † { Lib. 1. Politic. ca. 3. & 4. to. 5 } Polit. Et ideo patris ad filium non est comparatio, sicut ad simpliciter alterũ . Et propter hoc non est ibi simpliciter iustum, sed quoddam iustum, scilicet paternũ : & eadem ratione, nec inter dominum & seruũ , sed est inter eos dominatiuum iustum. Vxor autem, quanuis sit aliquid viri, quia comparatur ad eum sicut ad proprium corpus, vt patet per Apostolum ad Ephes. 5. tamen magis distinguitur à viro quàm filius à patre, vel seruus à domino. Assumitur enim in quā dam socialẽ vitam matrimonij. Et ideo: vt † { Lib. 5. Ethic. ca. 6. in fine, tomo. 5. } Philosophus dicit inter virum & vxorem plus est de ratione iusti, quam inter patrem & filium, vel dominum & seruum: quia cùm vir & vxor habeant immediatam relationem ad domesticam communitatem, vt patet in. 1. † { Libr. 1. ex ca. 3. elicitur, & ex vlti. to. 5. } Politic. ideo inter eos non est etiam simpliciter politicum iustum, sed magis iustum œconomicum.