AD Primum ergo dicendum, quòd ad iustitiam pertinet reddere ius suum vnicuique: supposita tamẽ diuersitate vnius ad alterum. Si quis enim sibi det quod sibi debetur, non propriè vocatur hoc iustũ : & quia quod est filij, est patris, & quod est serui, est domini: ideo non est propriè iustitia patris ad filium, vel domini ad seruum.