AD tertium dicendum, quod omnes aliae diuersitates personarum , quae sunt in ciuitate, habent immediatam relationem ad communitatem ciuitatis & ad principem ipsius: & ideo ad eos est iustum secundum perfectam rationem iustitiae. Distinguitur tamen istud iustum secundum diuersa officia. Vnde dicitur ius militare, vel ius magistratuum, aut sacerdotum: non propter defectum a simpliciter iusto, sicut dicitur ius paternum & dominatiuum , sed propter hoc quod vnicuique conditioni personae, secundum proprium officium aliquid proprium debetur.