AD tertium dicendum, quòd omnes aliæ diuersitates personarũ , quæ sunt in ciuitate, habent immediatam relationem ad communitatem ciuitatis & ad principẽ ipsius: & ideo ad eos est iustum secũdum perfectam rationem iustitiæ. Distinguitur tamen istud iustum secũ dum diuersa officia. Vnde dicitur ius militare, vel ius magistratuum, aut sacerdotum: non propter defectum à simpliciter iusto, sicut dicitur ius paternum & dominatiuũ , sed propter hoc quòd vnicuiq; conditioni personæ, secũdum propriũ officium aliquid propriũ debetur.