ARTICVLVS IIII.
¶ Vtrùm debeat specialiter distingui ius paternum & dominatiuum.
AD Quartum sic procedi
tur. Videtur
ꝙ
quod
nō
non
debeat
specialiter distingui ius paternum & dominatiuum. Ad iusti|
tiam enim pertinet reddere vnicuique quod suum est, vt dicit
Ambros. in. 1. de Officijs. Sed ius est obiectum iustitiæ: sicut † dictum est.
Ergo ius ad vnumquenque æqualiter pertinet: & sic non debet distingui specialiter ius patris & domini.
¶ 2 Præterea, Ratio iusti est lex:
vt
dictum est. Sed lex respicit
cō
mune
commune
bonum ciuitatis & regni: vt
suprà
habitum est. Non autem respicit bonum priuatum vnius personæ, aut etiam vnius familiæ. Non
ergo debet esse aliquod speciale ius
vel iustum dominatiuum vel
paternũ
paternum
,
cũ
cum
dominus & pater
pertineāt
pertineant
ad
domũ
domum
, vt dicitur in.
1.
Politic.
¶ 3 Præterea, Multæ aliæ sunt
differentiæ graduum in hominibus, vt puta quod quidam sunt milites, quidam sacerdotes, quidam
principes. Ergo ad eos debet aliquod speciale ius vel iustum determinari.
SED contra est, quod
Philosophus in. 5. Ethic. specialiter à iusto
politico distinguit
dominatiuũ
dominatiuum
&
paternum, & alia huiusmodi.
RESPONDEO dicendum,
quòd ius, siue iustum dicitur per
cō
mensurationem
commensurationem
ad alterum. Alterum autem potest dici dupliciter.
Vno modo quòd simpliciter est
alterũ
alterum
sicut quod est omnino distinctum: sicut apparet in duobus hominibus, quorum vnus non est sub
altero, sed ambo sunt sub vno principe ciuitatis. Et inter tales secundum
Philosophum in. 5. Ethic. est
simpliciter iustum. Alio modo dicitur aliquid alterum
nō
non
simpliciter,
sed quasi aliquid eius existens. Et
hoc modo in rebus humanis filius
est aliquid patris: quia quodammodo est pars eius, vt dicitur in.
8.
Ethic. & seruus est aliquid domini:
quia est instrumentum eius, vt dicitur in.
1.
Polit. Et ideo patris ad filium non est comparatio, sicut ad
simpliciter
alterũ
alterum
. Et propter hoc
non est ibi simpliciter iustum, sed
quoddam iustum, scilicet
paternũ
paternum
:
& eadem ratione, nec inter dominum &
seruũ
seruum
, sed est inter eos dominatiuum iustum. Vxor autem,
quanuis sit aliquid viri, quia comparatur ad eum sicut ad proprium
corpus, vt patet per Apostolum
ad
Ephes. 5. tamen magis distinguitur
à viro quàm filius à patre, vel seruus
à domino. Assumitur enim in
quā
dam
quamdam
socialẽ
socialem
vitam matrimonij. Et
ideo: vt
Philosophus dicit inter virum & vxorem plus est de ratione
iusti, quam inter patrem & filium,
vel dominum & seruum: quia cùm
vir & vxor habeant immediatam
relationem ad domesticam communitatem, vt patet in.
1.
Politic.
ideo inter eos non est etiam simpliciter politicum iustum, sed magis
iustum œconomicum.
AD Primum ergo dicendum,
quòd ad iustitiam pertinet reddere ius suum vnicuique: supposita
tamẽ
tamen
diuersitate vnius ad alterum.
Si quis enim sibi det quod sibi debetur, non propriè vocatur hoc
iustũ
iustum
: & quia quod est filij, est patris,
& quod est serui, est domini: ideo
non est propriè iustitia patris ad filium, vel domini ad seruum.
AD secundum dicendum,
ꝙ
quod
filius
inquātum
inquantum
filius, est aliquid patris: & similiter seruus inquantum
seruus, est aliquid domini.
Vterq́;
Vterque
tamen prout consideratur, vt quidam homo, est aliquid secundum
se subsistens ab alijs distinctum. Et
ideo
inquātum
inquantum
vterq́ue est homo,
aliquo modo ad eos est iustitia. Et
propter hoc
etiā
etiam
aliquæ leges dantur de his quæ sunt patris ad
filiũ
filium
,
vel domini ad seruum. Sed inquantum vterq́ue est aliquid alterius, secundum hoc deficit ibi perfecta ratio iusti vel iuris.
AD tertium dicendum, quòd
omnes aliæ diuersitates
personarũ
personarum
,
quæ sunt in ciuitate, habent immediatam relationem ad communitatem ciuitatis & ad
principẽ
principem
ipsius:
& ideo ad eos est iustum
secũdum
secundum
perfectam rationem iustitiæ. Distinguitur tamen istud iustum
secũ
dum
secundum
diuersa officia. Vnde dicitur
ius militare, vel ius magistratuum,
aut sacerdotum: non propter defectum à simpliciter iusto, sicut dicitur ius paternum &
dominatiuũ
dominatiuum
,
sed propter hoc quòd
vnicuiq;
vnicuique
conditioni personæ,
secũdum
secundum
propriũ
proprium
officium aliquid
propriũ
proprium
debetur.
SVMMA ARTICVLI.
PRima conclusio. Inter ciues, quorum
neuter est sub potestate alterius
vterq́;
vterque
tamen sub vnius Principis, est iustum simpliciter. Ratio huius est, quia simpliciter est
iustum ad alterum.
Secunda conclusio. Inter patrem &
filiũ
filium
non est iustum simpliciter, sed
iustũ
iustum
quod
dicitur paternum: & inter dominum & seruum non est etiam iustum simpliciter, sed
iustum dominatiuum.
Tertia conclusio. Neque inter virum &
vxorem est simpliciter iustum politicum:
est tamen potior ratio iuris quàm inter patrem &
filiũ
filium
: quæ dicitur œconomica. Ratio primæ partis est, quia vir & vxor non ordinantur immediatè in bonum commune
Reipublicæ. Ratio secundæ partis, quia potissimum coniunguntur, vt socij ad exercendum maritale consortium.
COMMENTARIVS.
DVbitare possemus qualiter Aristo. &
Diuus Thom. loquentes de iusto simpliciter, ponunt illud solum in conciuibus
sub eodem principe. Nam profecto inter
homines diuersorum regnorum est iustitia
simpliciter, vt inter Gallos & Hispanos, inter quos & exercentur contractus iusti. Respondetur breuiter, quòd Diuus Thom. &
Aristot. loquuntur de iusto legali, non per
hoc volentes excludere iustum naturale,
quod est inter homines diuersorum regnorum, quod est iustum simpliciter.
DVbitatur circa
secundā
secundam
conclusionẽ
conclusionem
,
de veritate illius & arguitur pro parte
negatiua. Primo, inter patrem & filium est
vera amicitia, ergo est propriè iustum. Antecedens est D. Tho. 2. 2. quæst. 24. arti. 8. &
infra.
Cōsequentia
Consequentia
vero probatur, quia sicut
iustitia &
iustũ
iustum
est ad
alterũ
alterum
, ita amicitia.
Secũdo
Secundo
, inter patrem &
filiũ
filium
in diuinis est iustitia propriè, ergo & in humanis. Antecedens patet ex D. Tho. 3. par. q. 1. artic. 3. Vbi
dicit,
ꝙ
quod
filius satisfecit patri de rigore iustitiæ.
Consequẽtia
Consequentia
vero probatur. Nam filius
in diuinis magis
vnũ
vnum
est
cũ
cum
patre & magis
de substantia patris quam filius in humanis.
Tertiò arguitur. Inter
hominẽ
hominem
gratũ
gratum
&
Deũ
Deum
est simpliciter
iustũ
iustum
, licet homo gratus
sit filius adoptiuus & seruus Dei, ergo. Antecedens patet ex D. Tho. 1. 2. q. 114. Vbi ponit meritum simpliciter inter hominem &
Deum. Et confirmatur. Nam inter hominem conditum in puris naturalibus &
Deũ
Deum
authorem naturæ est meritum: vt docet D.
Thom. 1. 2. quæst. 114. Ergo multo magis
reperietur iustum inter filium naturalem
genitum à patre.
Quartò. Inter
filiũ
filium
emancipatum & patrem est
iustũ
iustum
simpliciter, ergo inter filium
|
dum est sub tutela parentum. Antecedens
patet. Nam inter illos sunt
cōtractus
contractus
ciuiles
emptionis & venditionis, in quibus simpliciter est
iustũ
iustum
.
Consequẽtia
Consequentia
vero probatur.
Quia quando filius emancipatur, non desinit esse aliquid patris per
naturā
naturam
aut ex substantia illius genitus, sicut antea, ergo, &c.
Et confirmatur. Nam quanuis filius sit genitus à patre, & dependeat in fieri: tamen non
dependet in conseruari: sed per ipsum conseruatur suppositum distinctum existens:
eo vel maxime quòd semen non est aliquid
de
substātia
substantia
patris sed
superfluũ
superfluum
quoddam.
Quinto sequeretur,
ꝙ
quod
eadem ratione inter duos fratres non esset propriè
iustũ
iustum
. Consequens est falsum, ergo &c. Sequela patet,
quia
etiā
etiam
vterq;
vterque
est aliquid patris, sicut dextera & sinistra est aliquid hominis, ergo &c.
Sextò. Inter patrem & filium est ius naturale, ergo est simpliciter ius. Consequentia patet, quia ius naturale est
membrũ
membrum
simpliciter iuris, ergo vbi illud reperitur, reperietur iustum simpliciter. Antecedens vero
patet, quia inter se commensurantur secundùm
absolutā
absolutam
rationem: &
etiā
etiam
quia si filius
occidat
patrẽ
patrem
, maximè læditur ius naturæ.
Caietanus in hoc articulo non solum dicit, quòd inter patrem & filium formaliter
non est iustum simpliciter: verum etiam
ꝙ
quod
inter eosdem secundùm
ꝙ
quod
homines,
nō
non
est
tale ius: & probat ex D. Tho. hic ad secundum. vbi distinguens patrem à filio, qua ratione sunt diuersi ordinis, dicit quòd quodammodo est inter illos iustum, ergo non
simpliciter. Et eiusdem sententiæ videtur
esse Soto de iustitia & iure lib. 3. q. 1. art. 4. &
multi ex magistris. Pro huius explicatione
supponendũ
supponendum
est primò,
ꝙ
quod
ad
iustũ
iustum
simpliciter requiruntur tres
cōditiones
conditiones
. Prima,
ꝙ
quod
sit
ordo ad
alterũ
alterum
. Secunda, quòd sit
debitũ
debitum
simpliciter. Et tertia,
ꝙ
quod
sit æqualitas.
Secũdo
Secundo
est
supponendũ
supponendum
,
ꝙ
quod
simpliciter, dupliciter dicitur. Primò prout distinguitur contra
secundũ
secundum
quid aut metaphoricum, qualiter homo
viuus dicitur simpliciter homo ad
differentiā
differentiam
hominis picti. Alio modo simpliciter dicitur aliquid quod omnibus modis est tale.
Distinctio ista est Arist. 2. Topic. in fin. lib.
Et ea vtitur D. Tho. 3. p. q. 50. art. 5. & possumus addere
tertiũ
tertium
modum quo aliquid dici
tur simpliciter. Videlicet, quando dicitur tale
absq;
absque
aliqua
depẽdentia
dependentia
: quomodo Deus
solus dicitur ens & bonus simpliciter. Et
proportionabiliter possumus distinguere
triplicem modum quo aliquid dicitur
secũ
dùm
secundum
quid. Primò, quia per metaphoram &
nō
non
verè dicitur
. v. g.
, Verbi gratia,
pictura dicitur homo.
Secundò, quia licèt verè & propriè dicatur
tale,
nō
non
sufficit tamen denominare
totũ
totum
. Sicut
albũ
album
quod dicitur de AEthiope
secũdũ
secundum
dẽtes
dentes
. Et tertio per hoc
ꝙ
quod
aliquid
dicit̃
dicitur
depẽ
denter
dependenter
, qualiter
accidẽs
accidens
secũdũ
secundum
quid est ens.
Prima
cōclusio
conclusio
.
Nō
Non
est
iustũ
iustum
simpliciter
inter patrem &
filiũ
filium
: si simpliciter dicatur illud quod omnimodo est tale. Hoc patet ex
Arist. 5. Ethic. ca. 6. Et ex D. Tho. in præsenti. Et probatur ratione illius.
Nā
Nam
filius
nō
non
est
simpliciter alter à patre, idest, non omnimodo diuersus, ergo ius inter illos
nō
non
est simpliciter omnibus modis. Antecedens patet ex
Arist. vbi supra. & 8. Ethic. c. 11. Et 1. Polit.
c. 3. &. 1. œconomic. c. 5. Præterea, quia inter
patrem &
filiũ
filium
nō
non
est æqualitas simpliciter.
Hęc
Haec
autem requiritur ad ius simpliciter. Antecedens est Arist. 8. Ethic. cap. 14. Et consequentia est manifesta, quia si deficit aliqua
conditio iusti simpliciter: iustum quod ibi
reperitur,
nō
non
erit omnimodo tale. Tandem
probatur, quoniam ad virtutem pietatis pertinet reddere parentibus debita, vt Theologi
cōueniunt
conueniunt
. Pietas verò
nō
non
est iustitia simpliciter sed pars
potẽtialis
potentialis
iustitiæ, ergo inter
patrem &
filiũ
filium
nō
non
est
iustũ
iustum
omnimodo. Etenim si
iustũ
iustum
simpliciter esset: esset subinde
simpliciter iustitia seruans tale ius: ac proinde non ad pietatem pertineret talis actus.
Secunda conclusio. Nihilominus simpliciter est
iustũ
iustum
inter illos, idest, verè & propriè &
nō
non
metaphoricè. Conclusio ista colligitur ex D.
Tho. quæst. seq. art. 2. quem locu interpretans Magist.
Soto lib. 3. de iustit.
q. 2. art. 2. expressè tenet nostram
sentẽtiam
sententiam
.
Probatur primo ratione.
Nā
Nam
inter illos propriè & verè est debitum & æqualitas & habitudo ad
alterũ
alterum
prout sufficit ad
verũ
verum
ius, ergo propriè & verè est ius.
Cōsequẽtia
Consequentia
patet,
quia
solũ
solum
illa tria sunt de essentia iuris
ꝓprij
proprij
.
Antecedẽs
Antecedens
verò per singula
ꝓbatur
probatur
primò,
omniũ
omnium
sentẽtia
sententia
est
debitũ
debitum
maxime filij ad
patrẽ
patrem
: patris
autẽ
autem
ad
filiũ
filium
vel est
debitũ
debitum
vel ali|
quid altius. Quòd vero sit æqualitas saltim
moralis. Probatur. Quia ad æqualitatem
moralem sufficit commensuratio proportionalis. Hæc verò est filij ad patrem, ergo
&c. Maior patebit quæstione sequenti. Minor probatur. Nam filius verè & propriè
reddit patri debitum proportionale, quod
ex præcepto iuris paterni debet. Etenim certum est
filiũ
filium
probum implere omnia præ
cepta ad quæ tenetur ex vi iuris paterni, eo
modo quo potest, ergo inter illos est æqualitas proportionalis. Quàm vt commodiùs
intelligamus
supponẽdum
supponendum
est, quòd æquale dicitur dupliciter. Vno modo absolutè:
quod contingit in commutationibus emptionis & venditionis. Alio modo secundùm proportionem, vt cum quis
nō
non
reddit
quod absolutè debet, reddit autem quod
potest & ad quod tenetur hic & nunc
. v. g.
, Verbi gratia,
debens mille & reddens centum quia non
plus habet. Et quanuis vtraque æqualitas
cō
ueniat
conueniat
in hoc quòd exercens illam impleat
præceptum: est tamen discrimen, quòd qui
æqualitate absoluta adimplet præceptum,
manet omnino liber. AEqualitate vero proportionali adimplens præceptum, manet
liber hic & nunc: non tamen absolute. Vnde si venerit ad meliorem fortunam, & diues factus fuerit, tenebitur plenum debitum
soluere. Et hoc modo est æqualitas inter patrem &
filiũ
filium
, & redditio æquiualentis proportionalis. Quod vero hæc æqualitas sit
ad alterum prout sufficit ad iustitiam; Probatur. Quia taliter pater & filius sunt diuersi etiam formaliter, quòd inter illos potest esse actio & passio etiam moralis, ergo
sufficienter filius est alter à patre. Antecedens patet ex argumentis in principio positis. Consequentia vero probatur ex Diuo
Thoma quæstione sequenti, artic. 2. Vbi
explicans quid requiratur ad iustum verum & proprium, solùm dicit requiri illam diuersitatem quæ sufficit ad actionem
& passionem. Et confirmatur. Nam hac
ratione dicit D. Thom. quod inter partes
eiusdem hominis est solum iustitia metaphoricè, quia non est actio & passio inter
illas quasi inter diuersa supposita: sed quasi
inter instrumenta eiusdem operantis. Cum
ergo filius & pater qualitercunque consi
derentur sunt supposita & personæ inter
quas est passio & actio, verè & propriè
erit habitudo & commensuratio ad alterum. Et denique conclusio probatur. Quia
D. Thomas & Aristot. ideo non ponunt
ius simpliciter inter patrem & filium, quia
non immediatè respiciunt bonum commune: bene tamen mediate. Quod vero
mediatè respicit aliquam rationem communem verè & propriè est tale.
Tertia conclusio. Iustum inter patrem
& filium non reperitur perfectum. Probatur. Quia non perfecte reperiuntur omnes conditiones iusti. Non enim perfectè
& omnino filius est alter neque perfecte
reddit æquiualens, ergo, &c. Ex quo sequitur quòd non dicitur iustum istud sine
dependentia & habitudine. Imo vero dependet & respicit per se iustum ciuile: non
tamen ita quòd ratio iuris analoga sit. Secundò sequitur, quòd diuiditur optimè
ius in ciuile, paternum, & dominatiuum, tanquam in membra formaliter diuersa. Tertiò sequitur, quòd proportionabiliter sentiendum est de iure inter seruum & dominum, inter virum & vxorem:
atq;
atque
inter patrem & filium loquuti sumus,
supposita differentia quam ponit D. Tho.
in articulo, quæ amplius patebit solutionibus argumentorum.
AD primum argumentum respondetur, quòd amicitia quæ est charitas,
proprie est inter patrem & filium: quia illa
immediate & per se respicit Deum, ac subinde coniungit omnes homines qui ordinantur ad Deum. Verumtamen loquendo
de amicitia naturali, illa non proprie reperitur inter patrem & filium. Quia pater quando diligit filium amat illum quasi seipsum
& non distinctum à se. Inter verò seruum
& dominum multò minus est amicitia ista:
quia dominus diligit seruum propter commodum proprium, quod est contra rationem amicitiæ. Seruus vero diligit
dominũ
dominum
amore quodam seruili &
multũ
multum
inæquali.
Similiter inter virum & vxorem licet maior ratio amicitiæ reperiatur: quàm inter
prædictos,
tamẽ
tamen
adhuc non est propriè amicitia, quia semper vir diligit
tāquam
tanquam
caput,
vxor vero diligit tanquam subiecta. Quo|
circa non est inter illos æqualitas amicitiæ.
Ad secundum respondetur, quòd inter
patrem & filium in diuinis non est iustum:
quia non est debitum propriè. Nihilominus difficultas est de filio secundùm quod
satisfacit in natura assumpta, qualiter videlicet sit satisfactio ad alterum.
Quidā
Quidam
enim
explicant per hoc quòd satisfacit patri, qui
alius est. Alij verò per hoc quòd satisfacit
Deo qui in alijs personis à filio reperitur.
Nihilominus istæ solutiones non
explicāt
explicant
qualiter filius satisfaciat de iustitia sibi ipsi.
Vnde alij dicunt quòd verbum vt
sustentās
sustentans
naturam humanam, habet rationem formalem alterius suppositi, saltim formaliter.
Neque ista solutio mihi placet, quia constituit diuersitatem ex natura rei in Christo
Domino inter suppositum diuinum & humanum. Igitur respondeo dupliciter ad argumentum quod procedit etiam de filio
sibi ipsi satisfacienti. Primò, quòd licet non
sit alter omnino, nihilominus tamen in rigore satisfacit: quia rigor iustitiæ non attenditur ex omnimoda & rigurosa diuersitate
suppositorum: sed ex solutione debiti æqualis omninò, & ex proprijs, sicut filius exoluens patri centum quæ debet, de rigore satisfacit, licet non sit omnimoda diuersitas
inter illos. Secundò respondetur, quòd in
iustitia requiritur diuersitas satisfacientis,
ea solum quæ sufficit, vt inter satisfacientem & cui fit satisfactio sit actio aut passio
moralis. Et quia in Christo Domino taliter facta est coniunctio naturarum quòd ratione vnius potest habere actionem ad seipsum in alia natura, perinde ac si essent
in diuersis suppositis; Consequenter est diuersitas quæ sufficit ad actiones morales,
cuiusmodi est satisfactio rigurosa. Exemplum horum omnium est in obedientia
quam Christus in humana natura exercet
in ordine ad suppositum diuinum. Verè
enim & propriè obedit Deo licèt à Deo
non distinguatur.
Ad secundum de merito respondetur,
quòd nullo modo Deus dicitur obligari ex
iustitia commutatiua respectu
creaturarũ
creaturarum
:
quia nullo modo est debitor. De quo. 1.
parte, quæstio. 21. diximus. Nihilominus
tamen opus meritorium dicitur de iustitia
commutatiua exigere præmium quia inter
se proportionantur, quia tamen istud meritum est à Deo liberè donante gratiam,
consequenter non facit Deum debitorem
respectu nostri. Vnde August. ait; Factus
est omnium redditor nulli debens.
Ad quartum respondetur, quòd inter filium emancipatum & patrem, ita reperitur
iustitia sicut inter alios ciues. Nihilominus
tamen debitum naturale ad quod tenetur
filius etiam emancipatus, quia contrahit
naturā
naturam
ex patre non potest satisfacere ad æqualitatem. Vnde semper manet cum obligatione honorandi parentes & illos alendi si
graui laborent necessitate. Ad confirmationem respondetur, quòd filius habet duo.
Primum quòd sit ex patre.
Secũdum
Secundum
quòd
fiat & conseruetur suppositum diuersum
ab illo. Ex prima consideratione filius habet quandam vnitatem cum Patre non solum physicam sed moralem. Quare ab Aristot. dicitur aliquid patris. Et in Scriptura
filius appellatur fructus parentum, quia est
quasi fructus arboris non omnino diuersus
ab illo, & licet ex hac parte deficiat à ratione iustitiæ rigurosa: fundat tamen illam in
secunda consideratione, qua videlicet consideratur vt diuersum suppositum.
Ad quintum respondetur quòd in opinione Iurisconsultorum inter fratres qui
viuunt sub tutela parentum non est proprie ius. patet in. l. frater à fratre. ff. de condictione indebiti. Nihilominus
tamẽ
tamen
nos intimius considerantes hanc rem, propriè &
verè ponimus ius licet imperfectè.
Ad sextum respondetur, quòd variatur
appellatio in prima consequentia, quando
enim dicitur est iustum naturale simpliciter.
simpliciter
Simpliciter
, applicat suum significatum
ad naturale. Et sensus est, ius quod reperitur
inter patrem & filium est naturale simpliciter. In consequenti vero applicat ad iustum. Et sensus est inter patrem & filium
est ius perfectum.
Ex his facile intelligitur modus loquendi D.
Thom. in articulo, quando videlicet
loquẽs
loquens
de iure paterno, dicit
nō
non
esse simpliciter, sed
quodāmodo
quodammodo
. Illud
quodāmodo
quodammodo
,
nō
non
est dictio diminuens
veritatẽ
veritatem
&
proprietatẽ
proprietatem
iuris: sed explicans
deficientiā
deficientiam
cuiusdā
cuiusdam
|
perfectionis: vt explicatum est. Et hoc colligo ex solutione ad secundum, quem locum
Caiet. adducit contra nostram sententiam.
Nam dicit, quòd inter patrem & filium vt
homines sunt, est iustum quodammodo.
Et quidem certum est in opinione
omniũ
omnium
quòd inter illos secundùm quòd homines
vere est iustum, ergo illud, quodammodo,
non dicit deficientiam proprietatis.
DVbitatur circa tertiam
conclusionẽ
conclusionem
;
Vtrùm ius quod reperitur inter virum & vxorem sit perfectiori modo ius,
quam quod est inter patrem & filium. Pro
parte negatiua arguitur primo.
Iustũ
Iustum
istud
est œconomicum, ergo non ita est perfectè
iustum sicut ius paternum. Oeconomicum
enim solùm respicit iustum vnius domus.
Secundò. Maior vnitas est vxoris & viri
quam filij & patris, ergo minus est de rigore iusti. Consequentia patet ex D. Thom. in
artic. Et antecedens probatur Genes. 2. Propter hanc relinquet homo patrem & matrem, & adhærebit vxori suæ.
Pro explicatione sciendum est, quòd vir
& vxor considerantur dupliciter. Primò in
ordine ad vsum matrimonij. Secundò in ordine ad regimen domus. Dico ergo quòd
si considerentur primo modo: magis
iustũ
iustum
est & reperitur inter vxorem & virum
quā
quam
inter filium & patrem. Probatur. Quia est
æquiualens traditio
corporũ
corporum
, vt patet. 1. Corinth. 7. Vir potestatem non habet sui corporis sed vxor: vxor non habet potestatem
sui corporis sed vir: Nolite fraudari
inuicẽ
inuicem
.
Secundò dico. Ad regimen si attendamus:
minus est iusti inter illos, quam inter Patrem & filium. Patet 1. Corinth. 11. vbi vir
appellatur caput vxoris. Quocirca maximam inæqualitatem inter se habent: eo vel
maxime quòd vxor subdita est totaliter viro. Vnde Genes. 2. dicitur; Educta de costa
viri. In quo non solum denotatur quòd homines inde procedentes mutuam deberent
inter se habere dilectionem: quia ab hominis vnius principio descendunt, vt ait August. 11. de Ciuit. cap. 21. sed etiam denotatur
qualiter vxor subdita debeat esse viro. Etenim non ex capite viri educta est, quia
nō
non
habebat æqualitatem cum capite: neque ex
pedibus, quia non seruiliter subditur viro:
sed ex costa,
quę
quae
media est, & circa cor. Vbi
& amor & media subiectio denotatur.
Ex his sequitur, quòd vir non habeat simpliciter ordinariam potestatem erga vxorem: habet tamen illam in ijs quæ pertinent
ad regimen domus. Vnde aliquando poterit illam aliqualiter punire, irritare vota illius, & similiter irritare omnes contractus,
quos illa fecerit, etiam circa facultates suæ
dotis.
Ad primum, aliqui dicunt ius œconomicum secundùm quid appellari ius. Et ita
videntur sibi colligere ex Diuo Thoma in
vltimis verbis articuli. Mihi tamen videtur
quòd licet secundùm præcisam rationem
qua œconomicum est, sit multum
deficiẽs
deficiens
à iure: tamen ex ea parte qua respicit bonum commune, & ordinatur non solum in
bonum
reipublicę
reipublicae
, sed in bonum speciei humanæ, appellabitur verè & propriè ius.
Ad secundum respondetur, quòd nunquam vxor fit vnum realiter cum viro, aut
efficitur pars illius. Sed solum metaphoricè:
Qua ratione, quæ copulantur in aliquo siue
corporis siue animæ vnum dicuntur. Neque valet illa consequentia: sicut non valet
propter virtutem relinquet homo patrem
& matrem, ergo magis vnum est cum virtute, quam cum Patre.