AD Quartum sic procedi{ Infra. quaestio . 58. art. 7. ad 3. & 2. dist. 44. q. 2. ar. 1. co. & 5. Ethico. lec. 11. } tur. Videtur quod non debeat specialiter distingui ius paternum & dominatiuum. Ad iusti tiam enim pertinet reddere vnicuique quod suum est, vt dicit + { Libr. 1. de officijs. ca. 24. circa finem to. 1. Art. 1. huius quaest. } Ambros. in. 1. de Officijs. Sed ius est obiectum iustitiae: sicut + dictum est. Ergo ius ad vnumquenque aequaliter pertinet: & sic non debet distingui specialiter ius patris & domini. ¶ 2 Praeterea, Ratio iusti est lex: vt + { Arti. 1. ad primum. } dictum est. Sed lex respicit commune bonum ciuitatis & regni: vt supra + { 1. 2. q. 90. artic. 2. } habitum est. Non autem respicit bonum priuatum vnius personae, aut etiam vnius familiae. Non ergo debet esse aliquod speciale ius vel iustum dominatiuum vel paternum , cum dominus & pater pertineant ad domum , vt dicitur in. 1. + { Cap. 3. tomo. 5. } Politic. ¶ 3 Praeterea, Multae aliae sunt differentiae graduum in hominibus, vt puta quod quidam sunt milites, quidam sacerdotes, quidam principes. Ergo ad eos debet aliquod speciale ius vel iustum determinari. SED contra est, quod + { Lib. 5. ca. 6. circa finem to. 5. } Philosophus in. 5. Ethic. specialiter a iusto politico distinguit dominatiuum & paternum, & alia huiusmodi. RESPONDEO dicendum, quod ius, siue iustum dicitur per commensurationem ad alterum. Alterum autem potest dici dupliciter. Vno modo quod simpliciter est alterum sicut quod est omnino distinctum: sicut apparet in duobus hominibus, quorum vnus non est sub altero, sed ambo sunt sub vno principe ciuitatis. Et inter tales secundum + { Lib. 5. ca. 6. circa finem to. 5, } Philosophum in. 5. Ethic. est simpliciter iustum. Alio modo dicitur aliquid alterum non simpliciter, sed quasi aliquid eius existens. Et hoc modo in rebus humanis filius est aliquid patris: quia quodammodo est pars eius, vt dicitur in. 8. + { Lib. 8. ca. 12. to. 5. } Ethic. & seruus est aliquid domini: quia est instrumentum eius, vt dicitur in. 1. + { Lib. 1. Politic. ca. 3. & 4. to. 5 } Polit. Et ideo patris ad filium non est comparatio, sicut ad simpliciter alterum . Et propter hoc non est ibi simpliciter iustum, sed quoddam iustum, scilicet paternum : & eadem ratione, nec inter dominum & seruum , sed est inter eos dominatiuum iustum. Vxor autem, quanuis sit aliquid viri, quia comparatur ad eum sicut ad proprium corpus, vt patet per Apostolum ad Ephes. 5. tamen magis distinguitur a viro quam filius a patre, vel seruus a domino. Assumitur enim in quamdam socialem vitam matrimonij. Et ideo: vt + { Lib. 5. Ethic. ca. 6. in fine, tomo. 5. } Philosophus dicit inter virum & vxorem plus est de ratione iusti, quam inter patrem & filium, vel dominum & seruum: quia cum vir & vxor habeant immediatam relationem ad domesticam communitatem, vt patet in. 1. + { Libr. 1. ex ca. 3. elicitur, & ex vlti. to. 5. } Politic. ideo inter eos non est etiam simpliciter politicum iustum, sed magis iustum oeconomicum. AD Primum ergo dicendum, quod ad iustitiam pertinet reddere ius suum vnicuique: supposita tamen diuersitate vnius ad alterum. Si quis enim sibi det quod sibi debetur, non proprie vocatur hoc iustum : & quia quod est filij, est patris, & quod est serui, est domini: ideo non est proprie iustitia patris ad filium, vel domini ad seruum. AD secundum dicendum, quod filius inquantum filius, est aliquid patris: & similiter seruus inquantum seruus, est aliquid domini. Vterque tamen prout consideratur, vt quidam homo, est aliquid secundum se subsistens ab alijs distinctum. Et ideo inquantum vterque est homo, aliquo modo ad eos est iustitia. Et propter hoc etiam aliquae leges dantur de his quae sunt patris ad filium , vel domini ad seruum. Sed inquantum vterque est aliquid alterius, secundum hoc deficit ibi perfecta ratio iusti vel iuris. AD tertium dicendum, quod omnes aliae diuersitates personarum , quae sunt in ciuitate, habent immediatam relationem ad communitatem ciuitatis & ad principem ipsius: & ideo ad eos est iustum secundum perfectam rationem iustitiae. Distinguitur tamen istud iustum secundum diuersa officia. Vnde dicitur ius militare, vel ius magistratuum, aut sacerdotum: non propter defectum a simpliciter iusto, sicut dicitur ius paternum & dominatiuum , sed propter hoc quod vnicuique conditioni personae, secundum proprium officium aliquid proprium debetur.