AD Quartum sic procedi{ Infra. qō . 58. art. 7. ad 3. & 2. dist. 44. q. 2. ar. 1. co. & 5. Ethico. lec. 11. } tur. Videtur ꝙ nō debeat specialiter distingui ius paternum & dominatiuum. Ad iusti tiam enim pertinet reddere vnicuique quod suum est, vt dicit † { Libr. 1. de officijs. ca. 24. circa finẽ to. 1. Art. 1. huius quæst. } Ambros. in. 1. de Officijs. Sed ius est obiectum iustitiæ: sicut † dictum est. Ergo ius ad vnumquenque æqualiter pertinet: & sic non debet distingui specialiter ius patris & domini. ¶ 2 Præterea, Ratio iusti est lex: vt † { Arti. 1. ad primum. } dictum est. Sed lex respicit cō mune bonum ciuitatis & regni: vt suprà † { 1. 2. q. 90. artic. 2. } habitum est. Non autem respicit bonum priuatum vnius personæ, aut etiam vnius familiæ. Non ergo debet esse aliquod speciale ius vel iustum dominatiuum vel paternũ , cũ dominus & pater pertineāt ad domũ , vt dicitur in. 1. † { Cap. 3. tomo. 5. } Politic. ¶ 3 Præterea, Multæ aliæ sunt differentiæ graduum in hominibus, vt puta quod quidam sunt milites, quidam sacerdotes, quidam principes. Ergo ad eos debet aliquod speciale ius vel iustum determinari. SED contra est, quod † { Lib. 5. ca. 6. circa finem to. 5. } Philosophus in. 5. Ethic. specialiter à iusto politico distinguit dominatiuũ & paternum, & alia huiusmodi. RESPONDEO dicendum, quòd ius, siue iustum dicitur per cō mensurationem ad alterum. Alterum autem potest dici dupliciter. Vno modo quòd simpliciter est alterũ sicut quod est omnino distinctum: sicut apparet in duobus hominibus, quorum vnus non est sub altero, sed ambo sunt sub vno principe ciuitatis. Et inter tales secundum † { Lib. 5. ca. 6. circa finem to. 5, } Philosophum in. 5. Ethic. est simpliciter iustum. Alio modo dicitur aliquid alterum nō simpliciter, sed quasi aliquid eius existens. Et hoc modo in rebus humanis filius est aliquid patris: quia quodammodo est pars eius, vt dicitur in. 8. † { Lib. 8. ca. 12. to. 5. } Ethic. & seruus est aliquid domini: quia est instrumentum eius, vt dicitur in. 1. † { Lib. 1. Politic. ca. 3. & 4. to. 5 } Polit. Et ideo patris ad filium non est comparatio, sicut ad simpliciter alterũ . Et propter hoc non est ibi simpliciter iustum, sed quoddam iustum, scilicet paternũ : & eadem ratione, nec inter dominum & seruũ , sed est inter eos dominatiuum iustum. Vxor autem, quanuis sit aliquid viri, quia comparatur ad eum sicut ad proprium corpus, vt patet per Apostolum ad Ephes. 5. tamen magis distinguitur à viro quàm filius à patre, vel seruus à domino. Assumitur enim in quā dam socialẽ vitam matrimonij. Et ideo: vt † { Lib. 5. Ethic. ca. 6. in fine, tomo. 5. } Philosophus dicit inter virum & vxorem plus est de ratione iusti, quam inter patrem & filium, vel dominum & seruum: quia cùm vir & vxor habeant immediatam relationem ad domesticam communitatem, vt patet in. 1. † { Libr. 1. ex ca. 3. elicitur, & ex vlti. to. 5. } Politic. ideo inter eos non est etiam simpliciter politicum iustum, sed magis iustum œconomicum. AD Primum ergo dicendum, quòd ad iustitiam pertinet reddere ius suum vnicuique: supposita tamẽ diuersitate vnius ad alterum. Si quis enim sibi det quod sibi debetur, non propriè vocatur hoc iustũ : & quia quod est filij, est patris, & quod est serui, est domini: ideo non est propriè iustitia patris ad filium, vel domini ad seruum. AD secundum dicendum, ꝙ filius inquātum filius, est aliquid patris: & similiter seruus inquantum seruus, est aliquid domini. Vterq́; tamen prout consideratur, vt quidam homo, est aliquid secundum se subsistens ab alijs distinctum. Et ideo inquātum vterq́ue est homo, aliquo modo ad eos est iustitia. Et propter hoc etiā aliquæ leges dantur de his quæ sunt patris ad filiũ , vel domini ad seruum. Sed inquantum vterq́ue est aliquid alterius, secundum hoc deficit ibi perfecta ratio iusti vel iuris. AD tertium dicendum, quòd omnes aliæ diuersitates personarũ , quæ sunt in ciuitate, habent immediatam relationem ad communitatem ciuitatis & ad principẽ ipsius: & ideo ad eos est iustum secũdum perfectam rationem iustitiæ. Distinguitur tamen istud iustum secũ dum diuersa officia. Vnde dicitur ius militare, vel ius magistratuum, aut sacerdotum: non propter defectum à simpliciter iusto, sicut dicitur ius paternum & dominatiuũ , sed propter hoc quòd vnicuiq; conditioni personæ, secũdum propriũ officium aliquid propriũ debetur.