DVbitatur circa secundam conclusionem , de veritate illius & arguitur pro parte negatiua. Primo, inter patrem & filium est vera amicitia, ergo est proprie iustum. Antecedens est D. Tho. 2. 2. quaest. 24. arti. 8. & infra. Consequentia vero probatur, quia sicut iustitia & iustum est ad alterum , ita amicitia. Secundo , inter patrem & filium in diuinis est iustitia proprie, ergo & in humanis. Antecedens patet ex D. Tho. 3. par. q. 1. artic. 3. Vbi dicit, quod filius satisfecit patri de rigore iustitiae. Consequentia vero probatur. Nam filius in diuinis magis vnum est cum patre & magis de substantia patris quam filius in humanis.