DVbitatur circa secundā conclusionẽ , de veritate illius & arguitur pro parte negatiua. Primo, inter patrem & filium est vera amicitia, ergo est propriè iustum. Antecedens est D. Tho. 2. 2. quæst. 24. arti. 8. & infra. Cōsequentia vero probatur, quia sicut iustitia & iustũ est ad alterũ , ita amicitia. Secũdo , inter patrem & filiũ in diuinis est iustitia propriè, ergo & in humanis. Antecedens patet ex D. Tho. 3. par. q. 1. artic. 3. Vbi dicit, ꝙ filius satisfecit patri de rigore iustitiæ. Consequẽtia vero probatur. Nam filius in diuinis magis vnũ est cũ patre & magis de substantia patris quam filius in humanis.