COMMENTARIVS. DVbitare possemus qualiter Aristo. & Diuus Thom. loquentes de iusto simpliciter, ponunt illud solum in conciuibus sub eodem principe. Nam profecto inter homines diuersorum regnorum est iustitia simpliciter, vt inter Gallos & Hispanos, inter quos & exercentur contractus iusti. Respondetur breuiter, quod Diuus Thom. & Aristot. loquuntur de iusto legali, non per hoc volentes excludere iustum naturale, quod est inter homines diuersorum regnorum, quod est iustum simpliciter. DVbitatur circa secundam conclusionem , de veritate illius & arguitur pro parte negatiua. Primo, inter patrem & filium est vera amicitia, ergo est proprie iustum. Antecedens est D. Tho. 2. 2. quaest. 24. arti. 8. & infra. Consequentia vero probatur, quia sicut iustitia & iustum est ad alterum , ita amicitia. Secundo , inter patrem & filium in diuinis est iustitia proprie, ergo & in humanis. Antecedens patet ex D. Tho. 3. par. q. 1. artic. 3. Vbi dicit, quod filius satisfecit patri de rigore iustitiae. Consequentia vero probatur. Nam filius in diuinis magis vnum est cum patre & magis de substantia patris quam filius in humanis. Tertio arguitur. Inter hominem gratum & Deum est simpliciter iustum , licet homo gratus sit filius adoptiuus & seruus Dei, ergo. Antecedens patet ex D. Tho. 1. 2. q. 114. Vbi ponit meritum simpliciter inter hominem & Deum. Et confirmatur. Nam inter hominem conditum in puris naturalibus & Deum authorem naturae est meritum: vt docet D. Thom. 1. 2. quaest. 114. Ergo multo magis reperietur iustum inter filium naturalem genitum a patre. Quarto. Inter filium emancipatum & patrem est iustum simpliciter, ergo inter filium dum est sub tutela parentum. Antecedens patet. Nam inter illos sunt contractus ciuiles emptionis & venditionis, in quibus simpliciter est iustum . Consequentia vero probatur. Quia quando filius emancipatur, non desinit esse aliquid patris per naturam aut ex substantia illius genitus, sicut antea, ergo, &c. Et confirmatur. Nam quanuis filius sit genitus a patre, & dependeat in fieri: tamen non dependet in conseruari: sed per ipsum conseruatur suppositum distinctum existens: eo vel maxime quod semen non est aliquid de substantia patris sed superfluum quoddam. Quinto sequeretur, quod eadem ratione inter duos fratres non esset proprie iustum . Consequens est falsum, ergo &c. Sequela patet, quia etiam vterque est aliquid patris, sicut dextera & sinistra est aliquid hominis, ergo &c. Sexto. Inter patrem & filium est ius naturale, ergo est simpliciter ius. Consequentia patet, quia ius naturale est membrum simpliciter iuris, ergo vbi illud reperitur, reperietur iustum simpliciter. Antecedens vero patet, quia inter se commensurantur secundum absolutam rationem: & etiam quia si filius occidat patrem , maxime laeditur ius naturae. Caietanus in hoc articulo non solum dicit, quod inter patrem & filium formaliter non est iustum simpliciter: verum etiam quod inter eosdem secundum quod homines, non est tale ius: & probat ex D. Tho. hic ad secundum. vbi distinguens patrem a filio, qua ratione sunt diuersi ordinis, dicit quod quodammodo est inter illos iustum, ergo non simpliciter. Et eiusdem sententiae videtur esse Soto de iustitia & iure lib. 3. q. 1. art. 4. & multi ex magistris. Pro huius explicatione supponendum est primo, quod ad iustum simpliciter requiruntur tres conditiones . Prima, quod sit ordo ad alterum . Secunda, quod sit debitum simpliciter. Et tertia, quod sit aequalitas. Secundo est supponendum , quod simpliciter, dupliciter dicitur. Primo prout distinguitur contra secundum quid aut metaphoricum, qualiter homo viuus dicitur simpliciter homo ad differentiam hominis picti. Alio modo simpliciter dicitur aliquid quod omnibus modis est tale. Distinctio ista est Arist. 2. Topic. in fin. lib. Et ea vtitur D. Tho. 3. p. q. 50. art. 5. & possumus addere tertium modum quo aliquid dici tur simpliciter. Videlicet, quando dicitur tale absque aliqua dependentia : quomodo Deus solus dicitur ens & bonus simpliciter. Et proportionabiliter possumus distinguere triplicem modum quo aliquid dicitur secundum quid. Primo, quia per metaphoram & non vere dicitur , Verbi gratia, pictura dicitur homo. Secundo, quia licet vere & proprie dicatur tale, non sufficit tamen denominare totum . Sicut album quod dicitur de AEthiope secundum dentes . Et tertio per hoc quod aliquid dicitur dependenter , qualiter accidens secundum quid est ens. Prima conclusio . Non est iustum simpliciter inter patrem & filium : si simpliciter dicatur illud quod omnimodo est tale. Hoc patet ex Arist. 5. Ethic. ca. 6. Et ex D. Tho. in praesenti. Et probatur ratione illius. Nam filius non est simpliciter alter a patre, idest, non omnimodo diuersus, ergo ius inter illos non est simpliciter omnibus modis. Antecedens patet ex Arist. vbi supra. & 8. Ethic. c. 11. Et 1. Polit. c. 3. &. 1. oeconomic. c. 5. Praeterea, quia inter patrem & filium non est aequalitas simpliciter. Haec autem requiritur ad ius simpliciter. Antecedens est Arist. 8. Ethic. cap. 14. Et consequentia est manifesta, quia si deficit aliqua conditio iusti simpliciter: iustum quod ibi reperitur, non erit omnimodo tale. Tandem probatur, quoniam ad virtutem pietatis pertinet reddere parentibus debita, vt Theologi conueniunt . Pietas vero non est iustitia simpliciter sed pars potentialis iustitiae, ergo inter patrem & filium non est iustum omnimodo. Etenim si iustum simpliciter esset: esset subinde simpliciter iustitia seruans tale ius: ac proinde non ad pietatem pertineret talis actus. Secunda conclusio. Nihilominus simpliciter est iustum inter illos, idest, vere & proprie & non metaphorice. Conclusio ista colligitur ex D. Tho. quaest. seq. art. 2. quem locu interpretans Magist. Soto lib. 3. de iustit. q. 2. art. 2. expresse tenet nostram sententiam . Probatur primo ratione. Nam inter illos proprie & vere est debitum & aequalitas & habitudo ad alterum prout sufficit ad verum ius, ergo proprie & vere est ius. Consequentia patet, quia solum illa tria sunt de essentia iuris proprij . Antecedens vero per singula probatur primo, omnium sententia est debitum maxime filij ad patrem : patris autem ad filium vel est debitum vel ali quid altius. Quod vero sit aequalitas saltim moralis. Probatur. Quia ad aequalitatem moralem sufficit commensuratio proportionalis. Haec vero est filij ad patrem, ergo &c. Maior patebit quaestione sequenti. Minor probatur. Nam filius vere & proprie reddit patri debitum proportionale, quod ex praecepto iuris paterni debet. Etenim certum est filium probum implere omnia prae cepta ad quae tenetur ex vi iuris paterni, eo modo quo potest, ergo inter illos est aequalitas proportionalis. Quam vt commodius intelligamus supponendum est, quod aequale dicitur dupliciter. Vno modo absolute: quod contingit in commutationibus emptionis & venditionis. Alio modo secundum proportionem, vt cum quis non reddit quod absolute debet, reddit autem quod potest & ad quod tenetur hic & nunc , Verbi gratia, debens mille & reddens centum quia non plus habet. Et quanuis vtraque aequalitas conueniat in hoc quod exercens illam impleat praeceptum: est tamen discrimen, quod qui aequalitate absoluta adimplet praeceptum, manet omnino liber. AEqualitate vero proportionali adimplens praeceptum, manet liber hic & nunc: non tamen absolute. Vnde si venerit ad meliorem fortunam, & diues factus fuerit, tenebitur plenum debitum soluere. Et hoc modo est aequalitas inter patrem & filium , & redditio aequiualentis proportionalis. Quod vero haec aequalitas sit ad alterum prout sufficit ad iustitiam; Probatur. Quia taliter pater & filius sunt diuersi etiam formaliter, quod inter illos potest esse actio & passio etiam moralis, ergo sufficienter filius est alter a patre. Antecedens patet ex argumentis in principio positis. Consequentia vero probatur ex Diuo Thoma quaestione sequenti, artic. 2. Vbi explicans quid requiratur ad iustum verum & proprium, solum dicit requiri illam diuersitatem quae sufficit ad actionem & passionem. Et confirmatur. Nam hac ratione dicit D. Thom. quod inter partes eiusdem hominis est solum iustitia metaphorice, quia non est actio & passio inter illas quasi inter diuersa supposita: sed quasi inter instrumenta eiusdem operantis. Cum ergo filius & pater qualitercunque consi derentur sunt supposita & personae inter quas est passio & actio, vere & proprie erit habitudo & commensuratio ad alterum. Et denique conclusio probatur. Quia D. Thomas & Aristot. ideo non ponunt ius simpliciter inter patrem & filium, quia non immediate respiciunt bonum commune: bene tamen mediate. Quod vero mediate respicit aliquam rationem communem vere & proprie est tale. Tertia conclusio. Iustum inter patrem & filium non reperitur perfectum. Probatur. Quia non perfecte reperiuntur omnes conditiones iusti. Non enim perfecte & omnino filius est alter neque perfecte reddit aequiualens, ergo, &c. Ex quo sequitur quod non dicitur iustum istud sine dependentia & habitudine. Imo vero dependet & respicit per se iustum ciuile: non tamen ita quod ratio iuris analoga sit. Secundo sequitur, quod diuiditur optime ius in ciuile, paternum, & dominatiuum, tanquam in membra formaliter diuersa. Tertio sequitur, quod proportionabiliter sentiendum est de iure inter seruum & dominum, inter virum & vxorem: atque inter patrem & filium loquuti sumus, supposita differentia quam ponit D. Tho. in articulo, quae amplius patebit solutionibus argumentorum. AD primum argumentum respondetur, quod amicitia quae est charitas, proprie est inter patrem & filium: quia illa immediate & per se respicit Deum, ac subinde coniungit omnes homines qui ordinantur ad Deum. Verumtamen loquendo de amicitia naturali, illa non proprie reperitur inter patrem & filium. Quia pater quando diligit filium amat illum quasi seipsum & non distinctum a se. Inter vero seruum & dominum multo minus est amicitia ista: quia dominus diligit seruum propter commodum proprium, quod est contra rationem amicitiae. Seruus vero diligit dominum amore quodam seruili & multum inaequali. Similiter inter virum & vxorem licet maior ratio amicitiae reperiatur: quam inter praedictos, tamen adhuc non est proprie amicitia, quia semper vir diligit tanquam caput, vxor vero diligit tanquam subiecta. Quo circa non est inter illos aequalitas amicitiae. Ad secundum respondetur, quod inter patrem & filium in diuinis non est iustum: quia non est debitum proprie. Nihilominus difficultas est de filio secundum quod satisfacit in natura assumpta, qualiter videlicet sit satisfactio ad alterum. Quidam enim explicant per hoc quod satisfacit patri, qui alius est. Alij vero per hoc quod satisfacit Deo qui in alijs personis a filio reperitur. Nihilominus istae solutiones non explicant qualiter filius satisfaciat de iustitia sibi ipsi. Vnde alij dicunt quod verbum vt sustentans naturam humanam, habet rationem formalem alterius suppositi, saltim formaliter. Neque ista solutio mihi placet, quia constituit diuersitatem ex natura rei in Christo Domino inter suppositum diuinum & humanum. Igitur respondeo dupliciter ad argumentum quod procedit etiam de filio sibi ipsi satisfacienti. Primo, quod licet non sit alter omnino, nihilominus tamen in rigore satisfacit: quia rigor iustitiae non attenditur ex omnimoda & rigurosa diuersitate suppositorum: sed ex solutione debiti aequalis omnino, & ex proprijs, sicut filius exoluens patri centum quae debet, de rigore satisfacit, licet non sit omnimoda diuersitas inter illos. Secundo respondetur, quod in iustitia requiritur diuersitas satisfacientis, ea solum quae sufficit, vt inter satisfacientem & cui fit satisfactio sit actio aut passio moralis. Et quia in Christo Domino taliter facta est coniunctio naturarum quod ratione vnius potest habere actionem ad seipsum in alia natura, perinde ac si essent in diuersis suppositis; Consequenter est diuersitas quae sufficit ad actiones morales, cuiusmodi est satisfactio rigurosa. Exemplum horum omnium est in obedientia quam Christus in humana natura exercet in ordine ad suppositum diuinum. Vere enim & proprie obedit Deo licet a Deo non distinguatur. Ad secundum de merito respondetur, quod nullo modo Deus dicitur obligari ex iustitia commutatiua respectu creaturarum : quia nullo modo est debitor. De quo. 1. parte, quaestio. 21. diximus. Nihilominus tamen opus meritorium dicitur de iustitia commutatiua exigere praemium quia inter se proportionantur, quia tamen istud meritum est a Deo libere donante gratiam, consequenter non facit Deum debitorem respectu nostri. Vnde August. ait; "Factus est omnium redditor nulli debens". Ad quartum respondetur, quod inter filium emancipatum & patrem, ita reperitur iustitia sicut inter alios ciues. Nihilominus tamen debitum naturale ad quod tenetur filius etiam emancipatus, quia contrahit naturam ex patre non potest satisfacere ad aequalitatem. Vnde semper manet cum obligatione honorandi parentes & illos alendi si graui laborent necessitate. Ad confirmationem respondetur, quod filius habet duo. Primum quod sit ex patre. Secundum quod fiat & conseruetur suppositum diuersum ab illo. Ex prima consideratione filius habet quandam vnitatem cum Patre non solum physicam sed moralem. Quare ab Aristot. dicitur aliquid patris. Et in Scriptura filius appellatur fructus parentum, quia est quasi fructus arboris non omnino diuersus ab illo, & licet ex hac parte deficiat a ratione iustitiae rigurosa: fundat tamen illam in secunda consideratione, qua videlicet consideratur vt diuersum suppositum. Ad quintum respondetur quod in opinione Iurisconsultorum inter fratres qui viuunt sub tutela parentum non est proprie ius. patet in. l. frater a fratre. ff. de condictione indebiti. Nihilominus tamen nos intimius considerantes hanc rem, proprie & vere ponimus ius licet imperfecte. Ad sextum respondetur, quod variatur appellatio in prima consequentia, quando enim dicitur est iustum naturale simpliciter. Simpliciter , applicat suum significatum ad naturale. Et sensus est, ius quod reperitur inter patrem & filium est naturale simpliciter. In consequenti vero applicat ad iustum. Et sensus est inter patrem & filium est ius perfectum. Ex his facile intelligitur modus loquendi D. Thom. in articulo, quando videlicet loquens de iure paterno, dicit non esse simpliciter, sed quodammodo . Illud quodammodo , non est dictio diminuens veritatem & proprietatem iuris: sed explicans deficientiam cuiusdam perfectionis: vt explicatum est. Et hoc colligo ex solutione ad secundum, quem locum Caiet. adducit contra nostram sententiam. Nam dicit, quod inter patrem & filium vt homines sunt, est iustum quodammodo. Et quidem certum est in opinione omnium quod inter illos secundum quod homines vere est iustum, ergo illud, quodammodo, non dicit deficientiam proprietatis. DVbitatur circa tertiam conclusionem ; Vtrum ius quod reperitur inter virum & vxorem sit perfectiori modo ius, quam quod est inter patrem & filium. Pro parte negatiua arguitur primo. Iustum istud est oeconomicum, ergo non ita est perfecte iustum sicut ius paternum. Oeconomicum enim solum respicit iustum vnius domus. Secundo. Maior vnitas est vxoris & viri quam filij & patris, ergo minus est de rigore iusti. Consequentia patet ex D. Thom. in artic. Et antecedens probatur Genes. 2. "Propter hanc relinquet homo patrem & matrem, & adhaerebit vxori suae." Pro explicatione sciendum est, quod vir & vxor considerantur dupliciter. Primo in ordine ad vsum matrimonij. Secundo in ordine ad regimen domus. Dico ergo quod si considerentur primo modo: magis iustum est & reperitur inter vxorem & virum quam inter filium & patrem. Probatur. Quia est aequiualens traditio corporum , vt patet. 1. Corinth. 7. Vir potestatem non habet sui corporis sed vxor: vxor non habet potestatem sui corporis sed vir: Nolite fraudari inuicem . Secundo dico. Ad regimen si attendamus: minus est iusti inter illos, quam inter Patrem & filium. Patet 1. Corinth. 11. vbi vir appellatur caput vxoris. Quocirca maximam inaequalitatem inter se habent: eo vel maxime quod vxor subdita est totaliter viro. Vnde Genes. 2. dicitur; "Educta de costa viri." In quo non solum denotatur quod homines inde procedentes mutuam deberent inter se habere dilectionem: quia ab hominis vnius principio descendunt, vt ait August. 11. de Ciuit. cap. 21. sed etiam denotatur qualiter vxor subdita debeat esse viro. Etenim non ex capite viri educta est, quia non habebat aequalitatem cum capite: neque ex pedibus, quia non seruiliter subditur viro: sed ex costa, quae media est, & circa cor. Vbi & amor & media subiectio denotatur. Ex his sequitur, quod vir non habeat simpliciter ordinariam potestatem erga vxorem: habet tamen illam in ijs quae pertinent ad regimen domus. Vnde aliquando poterit illam aliqualiter punire, irritare vota illius, & similiter irritare omnes contractus, quos illa fecerit, etiam circa facultates suae dotis. Ad primum, aliqui dicunt ius oeconomicum secundum quid appellari ius. Et ita videntur sibi colligere ex Diuo Thoma in vltimis verbis articuli. Mihi tamen videtur quod licet secundum praecisam rationem qua oeconomicum est, sit multum deficiens a iure: tamen ex ea parte qua respicit bonum commune, & ordinatur non solum in bonum reipublicae , sed in bonum speciei humanae, appellabitur vere & proprie ius. Ad secundum respondetur, quod nunquam vxor fit vnum realiter cum viro, aut efficitur pars illius. Sed solum metaphorice: Qua ratione, quae copulantur in aliquo siue corporis siue animae vnum dicuntur. Neque valet illa consequentia: sicut non valet propter virtutem relinquet homo patrem & matrem, ergo magis vnum est cum virtute, quam cum Patre.