COMMENTARIVS. DVbitare possemus qualiter Aristo. & Diuus Thom. loquentes de iusto simpliciter, ponunt illud solum in conciuibus sub eodem principe. Nam profecto inter homines diuersorum regnorum est iustitia simpliciter, vt inter Gallos & Hispanos, inter quos & exercentur contractus iusti. Respondetur breuiter, quòd Diuus Thom. & Aristot. loquuntur de iusto legali, non per hoc volentes excludere iustum naturale, quod est inter homines diuersorum regnorum, quod est iustum simpliciter. DVbitatur circa secundā conclusionẽ , de veritate illius & arguitur pro parte negatiua. Primo, inter patrem & filium est vera amicitia, ergo est propriè iustum. Antecedens est D. Tho. 2. 2. quæst. 24. arti. 8. & infra. Cōsequentia vero probatur, quia sicut iustitia & iustũ est ad alterũ , ita amicitia. Secũdo , inter patrem & filiũ in diuinis est iustitia propriè, ergo & in humanis. Antecedens patet ex D. Tho. 3. par. q. 1. artic. 3. Vbi dicit, ꝙ filius satisfecit patri de rigore iustitiæ. Consequẽtia vero probatur. Nam filius in diuinis magis vnũ est cũ patre & magis de substantia patris quam filius in humanis. Tertiò arguitur. Inter hominẽ gratũ & Deũ est simpliciter iustũ , licet homo gratus sit filius adoptiuus & seruus Dei, ergo. Antecedens patet ex D. Tho. 1. 2. q. 114. Vbi ponit meritum simpliciter inter hominem & Deum. Et confirmatur. Nam inter hominem conditum in puris naturalibus & Deũ authorem naturæ est meritum: vt docet D. Thom. 1. 2. quæst. 114. Ergo multo magis reperietur iustum inter filium naturalem genitum à patre. Quartò. Inter filiũ emancipatum & patrem est iustũ simpliciter, ergo inter filium dum est sub tutela parentum. Antecedens patet. Nam inter illos sunt cōtractus ciuiles emptionis & venditionis, in quibus simpliciter est iustũ . Consequẽtia vero probatur. Quia quando filius emancipatur, non desinit esse aliquid patris per naturā aut ex substantia illius genitus, sicut antea, ergo, &c. Et confirmatur. Nam quanuis filius sit genitus à patre, & dependeat in fieri: tamen non dependet in conseruari: sed per ipsum conseruatur suppositum distinctum existens: eo vel maxime quòd semen non est aliquid de substātia patris sed superfluũ quoddam. Quinto sequeretur, ꝙ eadem ratione inter duos fratres non esset propriè iustũ . Consequens est falsum, ergo &c. Sequela patet, quia etiā vterq; est aliquid patris, sicut dextera & sinistra est aliquid hominis, ergo &c. Sextò. Inter patrem & filium est ius naturale, ergo est simpliciter ius. Consequentia patet, quia ius naturale est membrũ simpliciter iuris, ergo vbi illud reperitur, reperietur iustum simpliciter. Antecedens vero patet, quia inter se commensurantur secundùm absolutā rationem: & etiā quia si filius occidat patrẽ , maximè læditur ius naturæ. Caietanus in hoc articulo non solum dicit, quòd inter patrem & filium formaliter non est iustum simpliciter: verum etiam ꝙ inter eosdem secundùm ꝙ homines, nō est tale ius: & probat ex D. Tho. hic ad secundum. vbi distinguens patrem à filio, qua ratione sunt diuersi ordinis, dicit quòd quodammodo est inter illos iustum, ergo non simpliciter. Et eiusdem sententiæ videtur esse Soto de iustitia & iure lib. 3. q. 1. art. 4. & multi ex magistris. Pro huius explicatione supponendũ est primò, ꝙ ad iustũ simpliciter requiruntur tres cōditiones . Prima, ꝙ sit ordo ad alterũ . Secunda, quòd sit debitũ simpliciter. Et tertia, ꝙ sit æqualitas. Secũdo est supponendũ , ꝙ simpliciter, dupliciter dicitur. Primò prout distinguitur contra secundũ quid aut metaphoricum, qualiter homo viuus dicitur simpliciter homo ad differentiā hominis picti. Alio modo simpliciter dicitur aliquid quod omnibus modis est tale. Distinctio ista est Arist. 2. Topic. in fin. lib. Et ea vtitur D. Tho. 3. p. q. 50. art. 5. & possumus addere tertiũ modum quo aliquid dici tur simpliciter. Videlicet, quando dicitur tale absq; aliqua depẽdentia : quomodo Deus solus dicitur ens & bonus simpliciter. Et proportionabiliter possumus distinguere triplicem modum quo aliquid dicitur secũ dùm quid. Primò, quia per metaphoram & nō verè dicitur . v. g. pictura dicitur homo. Secundò, quia licèt verè & propriè dicatur tale, nō sufficit tamen denominare totũ . Sicut albũ quod dicitur de AEthiope secũdũ dẽtes . Et tertio per hoc ꝙ aliquid dicit̃ depẽ denter , qualiter accidẽs secũdũ quid est ens. Prima cōclusio . Nō est iustũ simpliciter inter patrem & filiũ : si simpliciter dicatur illud quod omnimodo est tale. Hoc patet ex Arist. 5. Ethic. ca. 6. Et ex D. Tho. in præsenti. Et probatur ratione illius. Nā filius nō est simpliciter alter à patre, idest, non omnimodo diuersus, ergo ius inter illos nō est simpliciter omnibus modis. Antecedens patet ex Arist. vbi supra. & 8. Ethic. c. 11. Et 1. Polit. c. 3. &. 1. œconomic. c. 5. Præterea, quia inter patrem & filiũ nō est æqualitas simpliciter. Hęc autem requiritur ad ius simpliciter. Antecedens est Arist. 8. Ethic. cap. 14. Et consequentia est manifesta, quia si deficit aliqua conditio iusti simpliciter: iustum quod ibi reperitur, nō erit omnimodo tale. Tandem probatur, quoniam ad virtutem pietatis pertinet reddere parentibus debita, vt Theologi cōueniunt . Pietas verò nō est iustitia simpliciter sed pars potẽtialis iustitiæ, ergo inter patrem & filiũ nō est iustũ omnimodo. Etenim si iustũ simpliciter esset: esset subinde simpliciter iustitia seruans tale ius: ac proinde non ad pietatem pertineret talis actus. Secunda conclusio. Nihilominus simpliciter est iustũ inter illos, idest, verè & propriè & nō metaphoricè. Conclusio ista colligitur ex D. Tho. quæst. seq. art. 2. quem locu interpretans Magist. Soto lib. 3. de iustit. q. 2. art. 2. expressè tenet nostram sentẽtiam . Probatur primo ratione. Nā inter illos propriè & verè est debitum & æqualitas & habitudo ad alterũ prout sufficit ad verũ ius, ergo propriè & verè est ius. Cōsequẽtia patet, quia solũ illa tria sunt de essentia iuris ꝓprij . Antecedẽs verò per singula ꝓbatur primò, omniũ sentẽtia est debitũ maxime filij ad patrẽ : patris autẽ ad filiũ vel est debitũ vel ali quid altius. Quòd vero sit æqualitas saltim moralis. Probatur. Quia ad æqualitatem moralem sufficit commensuratio proportionalis. Hæc verò est filij ad patrem, ergo &c. Maior patebit quæstione sequenti. Minor probatur. Nam filius verè & propriè reddit patri debitum proportionale, quod ex præcepto iuris paterni debet. Etenim certum est filiũ probum implere omnia præ cepta ad quæ tenetur ex vi iuris paterni, eo modo quo potest, ergo inter illos est æqualitas proportionalis. Quàm vt commodiùs intelligamus supponẽdum est, quòd æquale dicitur dupliciter. Vno modo absolutè: quod contingit in commutationibus emptionis & venditionis. Alio modo secundùm proportionem, vt cum quis nō reddit quod absolutè debet, reddit autem quod potest & ad quod tenetur hic & nunc . v. g. debens mille & reddens centum quia non plus habet. Et quanuis vtraque æqualitas cō ueniat in hoc quòd exercens illam impleat præceptum: est tamen discrimen, quòd qui æqualitate absoluta adimplet præceptum, manet omnino liber. AEqualitate vero proportionali adimplens præceptum, manet liber hic & nunc: non tamen absolute. Vnde si venerit ad meliorem fortunam, & diues factus fuerit, tenebitur plenum debitum soluere. Et hoc modo est æqualitas inter patrem & filiũ , & redditio æquiualentis proportionalis. Quod vero hæc æqualitas sit ad alterum prout sufficit ad iustitiam; Probatur. Quia taliter pater & filius sunt diuersi etiam formaliter, quòd inter illos potest esse actio & passio etiam moralis, ergo sufficienter filius est alter à patre. Antecedens patet ex argumentis in principio positis. Consequentia vero probatur ex Diuo Thoma quæstione sequenti, artic. 2. Vbi explicans quid requiratur ad iustum verum & proprium, solùm dicit requiri illam diuersitatem quæ sufficit ad actionem & passionem. Et confirmatur. Nam hac ratione dicit D. Thom. quod inter partes eiusdem hominis est solum iustitia metaphoricè, quia non est actio & passio inter illas quasi inter diuersa supposita: sed quasi inter instrumenta eiusdem operantis. Cum ergo filius & pater qualitercunque consi derentur sunt supposita & personæ inter quas est passio & actio, verè & propriè erit habitudo & commensuratio ad alterum. Et denique conclusio probatur. Quia D. Thomas & Aristot. ideo non ponunt ius simpliciter inter patrem & filium, quia non immediatè respiciunt bonum commune: bene tamen mediate. Quod vero mediatè respicit aliquam rationem communem verè & propriè est tale. Tertia conclusio. Iustum inter patrem & filium non reperitur perfectum. Probatur. Quia non perfecte reperiuntur omnes conditiones iusti. Non enim perfectè & omnino filius est alter neque perfecte reddit æquiualens, ergo, &c. Ex quo sequitur quòd non dicitur iustum istud sine dependentia & habitudine. Imo vero dependet & respicit per se iustum ciuile: non tamen ita quòd ratio iuris analoga sit. Secundò sequitur, quòd diuiditur optimè ius in ciuile, paternum, & dominatiuum, tanquam in membra formaliter diuersa. Tertiò sequitur, quòd proportionabiliter sentiendum est de iure inter seruum & dominum, inter virum & vxorem: atq; inter patrem & filium loquuti sumus, supposita differentia quam ponit D. Tho. in articulo, quæ amplius patebit solutionibus argumentorum. AD primum argumentum respondetur, quòd amicitia quæ est charitas, proprie est inter patrem & filium: quia illa immediate & per se respicit Deum, ac subinde coniungit omnes homines qui ordinantur ad Deum. Verumtamen loquendo de amicitia naturali, illa non proprie reperitur inter patrem & filium. Quia pater quando diligit filium amat illum quasi seipsum & non distinctum à se. Inter verò seruum & dominum multò minus est amicitia ista: quia dominus diligit seruum propter commodum proprium, quod est contra rationem amicitiæ. Seruus vero diligit dominũ amore quodam seruili & multũ inæquali. Similiter inter virum & vxorem licet maior ratio amicitiæ reperiatur: quàm inter prædictos, tamẽ adhuc non est propriè amicitia, quia semper vir diligit tāquam caput, vxor vero diligit tanquam subiecta. Quo circa non est inter illos æqualitas amicitiæ. Ad secundum respondetur, quòd inter patrem & filium in diuinis non est iustum: quia non est debitum propriè. Nihilominus difficultas est de filio secundùm quod satisfacit in natura assumpta, qualiter videlicet sit satisfactio ad alterum. Quidā enim explicant per hoc quòd satisfacit patri, qui alius est. Alij verò per hoc quòd satisfacit Deo qui in alijs personis à filio reperitur. Nihilominus istæ solutiones non explicāt qualiter filius satisfaciat de iustitia sibi ipsi. Vnde alij dicunt quòd verbum vt sustentās naturam humanam, habet rationem formalem alterius suppositi, saltim formaliter. Neque ista solutio mihi placet, quia constituit diuersitatem ex natura rei in Christo Domino inter suppositum diuinum & humanum. Igitur respondeo dupliciter ad argumentum quod procedit etiam de filio sibi ipsi satisfacienti. Primò, quòd licet non sit alter omnino, nihilominus tamen in rigore satisfacit: quia rigor iustitiæ non attenditur ex omnimoda & rigurosa diuersitate suppositorum: sed ex solutione debiti æqualis omninò, & ex proprijs, sicut filius exoluens patri centum quæ debet, de rigore satisfacit, licet non sit omnimoda diuersitas inter illos. Secundò respondetur, quòd in iustitia requiritur diuersitas satisfacientis, ea solum quæ sufficit, vt inter satisfacientem & cui fit satisfactio sit actio aut passio moralis. Et quia in Christo Domino taliter facta est coniunctio naturarum quòd ratione vnius potest habere actionem ad seipsum in alia natura, perinde ac si essent in diuersis suppositis; Consequenter est diuersitas quæ sufficit ad actiones morales, cuiusmodi est satisfactio rigurosa. Exemplum horum omnium est in obedientia quam Christus in humana natura exercet in ordine ad suppositum diuinum. Verè enim & propriè obedit Deo licèt à Deo non distinguatur. Ad secundum de merito respondetur, quòd nullo modo Deus dicitur obligari ex iustitia commutatiua respectu creaturarũ : quia nullo modo est debitor. De quo. 1. parte, quæstio. 21. diximus. Nihilominus tamen opus meritorium dicitur de iustitia commutatiua exigere præmium quia inter se proportionantur, quia tamen istud meritum est à Deo liberè donante gratiam, consequenter non facit Deum debitorem respectu nostri. Vnde August. ait; "Factus est omnium redditor nulli debens". Ad quartum respondetur, quòd inter filium emancipatum & patrem, ita reperitur iustitia sicut inter alios ciues. Nihilominus tamen debitum naturale ad quod tenetur filius etiam emancipatus, quia contrahit naturā ex patre non potest satisfacere ad æqualitatem. Vnde semper manet cum obligatione honorandi parentes & illos alendi si graui laborent necessitate. Ad confirmationem respondetur, quòd filius habet duo. Primum quòd sit ex patre. Secũdum quòd fiat & conseruetur suppositum diuersum ab illo. Ex prima consideratione filius habet quandam vnitatem cum Patre non solum physicam sed moralem. Quare ab Aristot. dicitur aliquid patris. Et in Scriptura filius appellatur fructus parentum, quia est quasi fructus arboris non omnino diuersus ab illo, & licet ex hac parte deficiat à ratione iustitiæ rigurosa: fundat tamen illam in secunda consideratione, qua videlicet consideratur vt diuersum suppositum. Ad quintum respondetur quòd in opinione Iurisconsultorum inter fratres qui viuunt sub tutela parentum non est proprie ius. patet in. l. frater à fratre. ff. de condictione indebiti. Nihilominus tamẽ nos intimius considerantes hanc rem, propriè & verè ponimus ius licet imperfectè. Ad sextum respondetur, quòd variatur appellatio in prima consequentia, quando enim dicitur est iustum naturale simpliciter. simpliciter , applicat suum significatum ad naturale. Et sensus est, ius quod reperitur inter patrem & filium est naturale simpliciter. In consequenti vero applicat ad iustum. Et sensus est inter patrem & filium est ius perfectum. Ex his facile intelligitur modus loquendi D. Thom. in articulo, quando videlicet loquẽs de iure paterno, dicit nō esse simpliciter, sed quodāmodo . Illud quodāmodo , nō est dictio diminuens veritatẽ & proprietatẽ iuris: sed explicans deficientiā cuiusdā perfectionis: vt explicatum est. Et hoc colligo ex solutione ad secundum, quem locum Caiet. adducit contra nostram sententiam. Nam dicit, quòd inter patrem & filium vt homines sunt, est iustum quodammodo. Et quidem certum est in opinione omniũ quòd inter illos secundùm quòd homines vere est iustum, ergo illud, quodammodo, non dicit deficientiam proprietatis. DVbitatur circa tertiam conclusionẽ ; Vtrùm ius quod reperitur inter virum & vxorem sit perfectiori modo ius, quam quod est inter patrem & filium. Pro parte negatiua arguitur primo. Iustũ istud est œconomicum, ergo non ita est perfectè iustum sicut ius paternum. Oeconomicum enim solùm respicit iustum vnius domus. Secundò. Maior vnitas est vxoris & viri quam filij & patris, ergo minus est de rigore iusti. Consequentia patet ex D. Thom. in artic. Et antecedens probatur Genes. 2. "Propter hanc relinquet homo patrem & matrem, & adhærebit vxori suæ." Pro explicatione sciendum est, quòd vir & vxor considerantur dupliciter. Primò in ordine ad vsum matrimonij. Secundò in ordine ad regimen domus. Dico ergo quòd si considerentur primo modo: magis iustũ est & reperitur inter vxorem & virum quā inter filium & patrem. Probatur. Quia est æquiualens traditio corporũ , vt patet. 1. Corinth. 7. Vir potestatem non habet sui corporis sed vxor: vxor non habet potestatem sui corporis sed vir: Nolite fraudari inuicẽ . Secundò dico. Ad regimen si attendamus: minus est iusti inter illos, quam inter Patrem & filium. Patet 1. Corinth. 11. vbi vir appellatur caput vxoris. Quocirca maximam inæqualitatem inter se habent: eo vel maxime quòd vxor subdita est totaliter viro. Vnde Genes. 2. dicitur; "Educta de costa viri." In quo non solum denotatur quòd homines inde procedentes mutuam deberent inter se habere dilectionem: quia ab hominis vnius principio descendunt, vt ait August. 11. de Ciuit. cap. 21. sed etiam denotatur qualiter vxor subdita debeat esse viro. Etenim non ex capite viri educta est, quia nō habebat æqualitatem cum capite: neque ex pedibus, quia non seruiliter subditur viro: sed ex costa, quę media est, & circa cor. Vbi & amor & media subiectio denotatur. Ex his sequitur, quòd vir non habeat simpliciter ordinariam potestatem erga vxorem: habet tamen illam in ijs quæ pertinent ad regimen domus. Vnde aliquando poterit illam aliqualiter punire, irritare vota illius, & similiter irritare omnes contractus, quos illa fecerit, etiam circa facultates suæ dotis. Ad primum, aliqui dicunt ius œconomicum secundùm quid appellari ius. Et ita videntur sibi colligere ex Diuo Thoma in vltimis verbis articuli. Mihi tamen videtur quòd licet secundùm præcisam rationem qua œconomicum est, sit multum deficiẽs à iure: tamen ex ea parte qua respicit bonum commune, & ordinatur non solum in bonum reipublicę , sed in bonum speciei humanæ, appellabitur verè & propriè ius. Ad secundum respondetur, quòd nunquam vxor fit vnum realiter cum viro, aut efficitur pars illius. Sed solum metaphoricè: Qua ratione, quæ copulantur in aliquo siue corporis siue animæ vnum dicuntur. Neque valet illa consequentia: sicut non valet propter virtutem relinquet homo patrem & matrem, ergo magis vnum est cum virtute, quam cum Patre.