ΒΆ 2 Praeterea. + { In ser. ad diuites auaros post medium illius. } Basilius dicit, exponens praedictum verbum diuitis, Sicut qui praeueniens ad spectacula, prohiberet aduenientes, appropriando sibi quod ad communem vsum ordinatur: similes sunt diuites qui communia, que praeoccupauerunt, aestimant sua esse. Sed illicitum esset precludere viam alijs ad potiendum communibus bonis. Ergo illicitum est appropriare sibi aliquam rem communem.