¶ 2 Præterea. † { In ser. ad diuites auaros post mediũ illius. } Basilius dicit, exponens prædictum verbum diuitis, Sicut qui præueniens ad spectacula, prohiberet aduenientes, appropriādo sibi quod ad communem vsum ordinatur: similes sunt diuites qui communia, quę præoccupauerunt, æstimant sua esse. Sed illicitum esset pręcludere viam alijs ad potiẽdum communibus bonis. Ergo illicitum est appropriare sibi aliquam rem communem.