ΒΆ 3 Praeterea. + { In ser. 81. tom. 3. Et habetur distinct. 47. capi. sicut hi. } Ambrosius dicit, & habetur in Decret. distinct. 47. cap. sicut hi. "Proprium nemo dicat quod est commune". Appellat autem commune, res exteriores, sicut patet ex his quae praemittit. Ergo videtur illicitum esse, quod aliquis appropriet sibi aliquam rem exteriorem.