¶ 3 Præterea. † { In ser. 81. tom. 3. Et habetur distinct. 47. capi. sicut hi. } Ambrosius dicit, & habetur in Decret. distinct. 47. cap. sicut hi. "Proprium nemo dicat quod est commune". Appellat autem commune, res exteriores, sicut patet ex his quæ præmittit. Ergo videtur illicitum esse, quòd aliquis appropriet sibi aliquam rem exteriorem.