ARTICVLVS II.Vtrùm liceat alicui, rem aliquā aliquam quasi propriam poßidere.

Source
AD Secundum sic procedi
tur. Videtur, quòd non liceat alicui rem aliquā aliquam quasi propriam possidere. Omne enim quod est contra ius naturale, est illicitum. Sed secundum ius naturale omnia sunt cōmunia communia : cui quidem communitati cōtrariatur contrariatur proprietas possessionum. Ergo illicitum est cuilibet homini appropriare sibi aliquam rem exteriorem.
¶ 2 Præterea.
Basilius dicit, exponens prædictum verbum diuitis, Sicut qui præueniens ad spectacula, prohiberet aduenientes, appropriādo appropriando sibi quod ad communem vsum ordinatur: similes sunt diuites qui communia, quę præoccupauerunt, æstimant sua esse. Sed illicitum esset pręcludere viam alijs ad potiẽdum potiendum communibus bonis. Ergo illicitum est appropriare sibi aliquam rem communem.
¶ 3 Præterea.
Ambrosius dicit, & habetur in Decret. distinct. 47. cap. sicut hi. Proprium nemo dicat quod est commune. Appellat autem commune, res exteriores, sicut patet ex his quæ præmittit. Ergo videtur illicitum esse, quòd aliquis appropriet sibi aliquam rem exteriorem.
SED contra est, quod
Cap. 40. tomo. 6.
Augustinus dicit in libr. de hæresib. Apostolici dicuntur, qui se hoc nomine arrogantissimè vocauerunt, eo quòd in suam communionem non | acciperent vtentes coniugibus, & res proprias possidentes: quales habet catholica Ecclesia, & monachos, & clericos plurimos. Sed ideo isti hæretici sunt, quia se ab Ecclesia separantes, nullam spem putant eos habere, qui vtuntur his rebus, quibus ipsi carent. Est ergo erroneum dicere quòd non liceat homini propria possidere.
RESPONDEO dicendum, quòd circa rem exteriorem duo competũt competunt homini, quorum vnum est potestas procurandi & dispensandi: & quantum ad hoc licitum est quòd homo propria possideat. Et est etiam necessarium ad humanam vitam, propter tria. Primò quidem, quia magis solicitus est vnusquisque ad procurandum aliquid quod sibi soli competit, quàm id quod est commune omnium vel multorum: quia vnusquisque laborem fugiens, relinquit alteri id quod pertinet ad commune, sicut accidit in multitudine ministrorum. Alio modo, quia ordinatiùs res humanæ tractantur, si singulis immineat propria cura alicuius rei procurandæ. Esset autem confusio, si quilibet indistinctè quælibet procuraret. Tertiò, quia per hoc magis pacificus status hominum con seruatur, dum vnusquisque re sua contentus est. Vnde videmus, quòd inter eos qui communiter & ex indiuiso aliquid possident, frequentius iurgia oriuntur.
Aliud verò quòd competit homini circa res exteriores, est vsus ipsarum. Et quantum ad hoc non debet homo habere res exteriores vt proprias, sed vt communes: vt scilicet de facili aliquis eas communicet in necessitates aliorum. Vnde Apostolus dicit primæ ad Timotheum vltimo. Diuitibus huius seculi præcipe facile tribuere, communicare.
AD primum ergo dicendum, quòd communitas rerum attribuitur iuri naturali: non quia ius naturale dictet omnia esse possidenda communiter, & nihil esse quasi proprium possidendum: sed quia secundum ius naturale non est distinctio possessionum, sed magis secundum humanum condictum, quod pertinet ad ius positiuum, vt supra
Qu. 57. arti. 2. & 3.
dictum est. Vnde proprietas possessionum non est contra ius naturale, sed iuri naturali superadditur per adinuentionem rationis humanæ.
AD secũdum secundum dicendum, quòd si ille qui præueniens ad spectacula præpararet alijs viam, non illicitè ageret. Sed ex hoc illicitè agit, quòd alios prohibet. Et similiter diues non illicitè agit si præoccupans possessionem rei, quæ à principio erat communis, alijs etiam communicat. Peccat autem si alios ab vsu illius rei indiscretè prohibeat. Vnde
Loco citato in argumen.
Basilius ibidem dicit: Cur tu abundas, ille verò mendicat, nisi vt tu bonæ dispensationis merita consequaris: ille verò patientiæ præ mijs cotonetur.
AD tertium dicendum, quòd cùm dicit Ambrosius: Nemo proprium dicat quod est commune: | loquitur de proprietate quantum ad vsum. Vnde
Loco citato in argument.
subdit: Plusquam sufficeret sumptui, violenter obtentum est.
Commentary
DE articulo primo & secundo, non est huius loci disputare, disputatum est in principio quæstionis 62.
Loading...