SED contra est, quod † { Cap. 40. tomo. 6. } Augustinus dicit in libr. de hæresib. Apostolici dicuntur, qui se hoc nomine arrogantissimè vocauerunt, eo quòd in suam communionem non acciperent vtentes coniugibus, & res proprias possidentes: quales habet catholica Ecclesia, & monachos, & clericos plurimos. Sed ideo isti hæretici sunt, quia se ab Ecclesia separantes, nullam spem putant eos habere, qui vtuntur his rebus, quibus ipsi carent. Est ergo erroneum dicere quòd non liceat homini propria possidere.