RESPONDEO dicendum, quod circa rem exteriorem duo competunt homini, quorum vnum est potestas procurandi & dispensandi: & quantum ad hoc licitum est quod homo propria possideat. Et est etiam necessarium ad humanam vitam, propter tria. Primo quidem, quia magis solicitus est vnusquisque ad procurandum aliquid quod sibi soli competit, quam id quod est commune omnium vel multorum: quia vnusquisque laborem fugiens, relinquit alteri id quod pertinet ad commune, sicut accidit in multitudine ministrorum. Alio modo, quia ordinatius res humanae tractantur, si singulis immineat propria cura alicuius rei procurandae. Esset autem confusio, si quilibet indistincte quaelibet procuraret. Tertio, quia per hoc magis pacificus status hominum con seruatur, dum vnusquisque re sua contentus est. Vnde videmus, quod inter eos qui communiter & ex indiuiso aliquid possident, frequentius iurgia oriuntur.