RESPONDEO dicendum, quòd circa rem exteriorem duo competũt homini, quorum vnum est potestas procurandi & dispensandi: & quantum ad hoc licitum est quòd homo propria possideat. Et est etiam necessarium ad humanam vitam, propter tria. Primò quidem, quia magis solicitus est vnusquisque ad procurandum aliquid quod sibi soli competit, quàm id quod est commune omnium vel multorum: quia vnusquisque laborem fugiens, relinquit alteri id quod pertinet ad commune, sicut accidit in multitudine ministrorum. Alio modo, quia ordinatiùs res humanæ tractantur, si singulis immineat propria cura alicuius rei procurandæ. Esset autem confusio, si quilibet indistinctè quælibet procuraret. Tertiò, quia per hoc magis pacificus status hominum con seruatur, dum vnusquisque re sua contentus est. Vnde videmus, quòd inter eos qui communiter & ex indiuiso aliquid possident, frequentius iurgia oriuntur.