AD secũdum dicendum, quòd si ille qui præueniens ad spectacula præpararet alijs viam, non illicitè ageret. Sed ex hoc illicitè agit, quòd alios prohibet. Et similiter diues non illicitè agit si præoccupans possessionem rei, quæ à principio erat communis, alijs etiam communicat. Peccat autem si alios ab vsu illius rei indiscretè prohibeat. Vnde † { Loco citato in argumen. } Basilius ibidem dicit: "Cur tu abundas, ille verò mendicat, nisi vt tu bonæ dispensationis merita consequaris: ille verò patientiæ præ mijs cotonetur."