AD Secundum sic procedi{ 3. contra capit. 127. fin. Et opuscul. 20. li. 4. cap. 4. } tur. Videtur, quod non liceat alicui rem aliquam quasi propriam possidere. Omne enim quod est contra ius naturale, est illicitum. Sed secundum ius naturale omnia sunt communia : cui quidem communitati contrariatur proprietas possessionum. Ergo illicitum est cuilibet homini appropriare sibi aliquam rem exteriorem. ¶ 2 Praeterea. + { In ser. ad diuites auaros post medium illius. } Basilius dicit, exponens praedictum verbum diuitis, Sicut qui praeueniens ad spectacula, prohiberet aduenientes, appropriando sibi quod ad communem vsum ordinatur: similes sunt diuites qui communia, que praeoccupauerunt, aestimant sua esse. Sed illicitum esset precludere viam alijs ad potiendum communibus bonis. Ergo illicitum est appropriare sibi aliquam rem communem. ¶ 3 Praeterea. + { In ser. 81. tom. 3. Et habetur distinct. 47. capi. sicut hi. } Ambrosius dicit, & habetur in Decret. distinct. 47. cap. sicut hi. "Proprium nemo dicat quod est commune". Appellat autem commune, res exteriores, sicut patet ex his quae praemittit. Ergo videtur illicitum esse, quod aliquis appropriet sibi aliquam rem exteriorem. SED contra est, quod + { Cap. 40. tomo. 6. } Augustinus dicit in libr. de haeresib. Apostolici dicuntur, qui se hoc nomine arrogantissime vocauerunt, eo quod in suam communionem non acciperent vtentes coniugibus, & res proprias possidentes: quales habet catholica Ecclesia, & monachos, & clericos plurimos. Sed ideo isti haeretici sunt, quia se ab Ecclesia separantes, nullam spem putant eos habere, qui vtuntur his rebus, quibus ipsi carent. Est ergo erroneum dicere quod non liceat homini propria possidere. RESPONDEO dicendum, quod circa rem exteriorem duo competunt homini, quorum vnum est potestas procurandi & dispensandi: & quantum ad hoc licitum est quod homo propria possideat. Et est etiam necessarium ad humanam vitam, propter tria. Primo quidem, quia magis solicitus est vnusquisque ad procurandum aliquid quod sibi soli competit, quam id quod est commune omnium vel multorum: quia vnusquisque laborem fugiens, relinquit alteri id quod pertinet ad commune, sicut accidit in multitudine ministrorum. Alio modo, quia ordinatius res humanae tractantur, si singulis immineat propria cura alicuius rei procurandae. Esset autem confusio, si quilibet indistincte quaelibet procuraret. Tertio, quia per hoc magis pacificus status hominum con seruatur, dum vnusquisque re sua contentus est. Vnde videmus, quod inter eos qui communiter & ex indiuiso aliquid possident, frequentius iurgia oriuntur. Aliud vero quod competit homini circa res exteriores, est vsus ipsarum. Et quantum ad hoc non debet homo habere res exteriores vt proprias, sed vt communes: vt scilicet de facili aliquis eas communicet in necessitates aliorum. Vnde Apostolus dicit primae ad Timotheum vltimo. "Diuitibus huius seculi" praecipe facile tribuere, communicare. AD primum ergo dicendum, quod communitas rerum attribuitur iuri naturali: non quia ius naturale dictet omnia esse possidenda communiter, & nihil esse quasi proprium possidendum: sed quia secundum ius naturale non est distinctio possessionum, sed magis secundum humanum condictum, quod pertinet ad ius positiuum, vt supra + { Qu. 57. arti. 2. & 3. } dictum est. Vnde proprietas possessionum non est contra ius naturale, sed iuri naturali superadditur per adinuentionem rationis humanae. AD secundum dicendum, quod si ille qui praeueniens ad spectacula praepararet alijs viam, non illicite ageret. Sed ex hoc illicite agit, quod alios prohibet. Et similiter diues non illicite agit si praeoccupans possessionem rei, quae a principio erat communis, alijs etiam communicat. Peccat autem si alios ab vsu illius rei indiscrete prohibeat. Vnde + { Loco citato in argumen. } Basilius ibidem dicit: "Cur tu abundas, ille vero mendicat, nisi vt tu bonae dispensationis merita consequaris: ille vero patientiae prae mijs cotonetur." AD tertium dicendum, quod cum dicit Ambrosius: "Nemo proprium dicat quod est commune:" loquitur de proprietate quantum ad vsum. Vnde + { Loco citato in argument. } subdit: Plusquam sufficeret sumptui, violenter obtentum est.