AD Tertium sic proceditur. Videtur, quod non sit de ratione furti occulte accipere rem alienam . Illud enim quod diminuit peccatum, non videtur ad rationem peccati pertinere. Sed in occulto peccare pertinet ad diminutionem peccati: sicut ex contrario ad exaggerandum peccatum quorundam, dicitur Isaiae. 3. "Peccatum suum quasi Sodoma praedicauerunt, nec absconderunt." Ergo non est de ratione furti occulta acceptio rei alienae.