AD Tertium sic proceditur. Videtur, quòd non sit de ratione furti occultè accipere rem alienā . Illud enim quod diminuit peccatum, non videtur ad rationem peccati pertinere. Sed in occulto peccare pertinet ad diminutionẽ peccati: sicut è contrariò ad exaggerandum peccatum quorundam, dicitur Isaiæ. 3. "Peccatum suum quasi Sodoma prædicauerunt, nec absconderunt." Ergo non est de ratione furti occulta acceptio rei alienæ.