¶ 3 Præterea. Homo potest furtim ab alio accipere etiā quod suũ est, puta rem quam apud alium deposuit: vel quæ est ab eo iniustè ablata. Non est ergo de ratione furti, ꝙ sit occulta acceptio rei alienæ.