RESPONDEO dicendum, quod ad rationem furti tria concurrunt. Quorum primum conuenit sibi, secundum quod contrariatur iustitiae, quae vnicuique tribuit quod suum est: & ex hoc competit ei, quod vsurpat alienum. Secundum vero pertinet ad rationem furti, prout distinguitur a peccatis, quae sunt contra personam, sicut ab homicidio & adulterio & secundum hoc competit furto, quod sit circa rem possessam. Si quis enim accipiat id quod est alterius non quasi possessio, sed quasi pars: sicut si amputet membrum : vel sicut persona coniuncta, vt si auferat filiam vel vxorem, non habet proprie rationem furti. Tertia differentia est, quae complet rationem furti: vt scilicet occulte vsurpetur alienum. Et secundum hoc propria ratio furti est, vt sit occulta acceptio rei alienae.