RESPONDEO dicendum, quòd ad rationem furti tria concurrunt. Quorum primum conuenit sibi, secundũ quod contrariatur iustitiæ, quæ vnicuique tribuit quod suum est: & ex hoc competit ei, ꝙ vsurpat alienum. Secundum verò pertinet ad rationẽ furti, prout distinguitur à peccatis, quæ sunt contra personam, sicut ab homicidio & adulterio & secundum hoc competit furto, quod sit circa rem possessam. Si quis enim accipiat id quod est alterius nō quasi possessio, sed quasi pars: sicut si amputet mẽ brum : vel sicut persona coniuncta, vt si auferat filiam vel vxorem, non habet propriè rationem furti. Tertia differentia est, quæ complet rationẽ furti: vt scilicet occultè vsurpetur alienum. Et secundum hoc propria ratio furti est, vt sit occulta acceptio rei alienæ.