AD primum ergo dicendum, ꝙ occultatio quandoque quidem est causa peccati, puta cùm quis vtitur occultatione ad peccandum, sicut accidit in fraude & dolo. Et hoc modo non diminuit, sed constituit speciem peccati, & ita est in furto. Alio modo occultatio est simplex circunstantia peccati. Et sic diminuit peccatum. Tum quia signũ verecundiæ est: tũ quia tollit scādalũ .