AD tertium dicendum, quod nihil prohibet id quod est simpliciter vnius, secundum quid esse alterius: sicut res deposita est simpliciter quidem deponentis : sed est eius, apud quem deponitur, quantum ad custodiam. Et id quod est per rapinam ablatum , est rapientis, non simpliciter, sed quantum ad detentionem .