AD tertium dicendum, quòd nihil prohibet id quod est simpliciter vnius, secundum quid esse alterius: sicut res deposita est simpliciter quidem deponẽtis : sed est eius, apud quem deponitur, quantum ad custodiam. Et id quod est per rapinam ablatũ , est rapientis, non simpliciter, sed quantũ ad detentionẽ .