AD Tertium sic proceditur. Videtur, quòd non sit de ratione furti occultè accipere rem alienā . Illud enim quod diminuit peccatum, non videtur ad rationem peccati pertinere. Sed in occulto peccare pertinet ad diminutionẽ peccati: sicut è contrariò ad exaggerandum peccatum quorundam, dicitur Isaiæ. 3. "Peccatum suum quasi Sodoma prædicauerunt, nec absconderunt." Ergo non est de ratione furti occulta acceptio rei alienæ. ¶ 2 Præterea. † { Ambro. in ser. 81. nō procul â fine, tom. 3. Et habetur distin. 47. cap. sicut ij, ante med. } Ambr. dicit, & habetur in Decret. dist. 47. Minus est criminis habẽti tollere, quàm cùm possis & abundans sis, indigẽtibus denegare. Ergo sicut furtum consistit in acceptione rei alienæ, ita etiā in detentione ipsius. ¶ 3 Præterea. Homo potest furtim ab alio accipere etiā quod suũ est, puta rem quam apud alium deposuit: vel quæ est ab eo iniustè ablata. Non est ergo de ratione furti, ꝙ sit occulta acceptio rei alienæ. SED contra est quod { Lib. 10. c. 6. incipit, Facundus dictus est, à medio illius. } Isidorus dicit in lib. Etymologiarum. Fur à furuo dictus est, id est, à fusco: nam noctis vtitur tempore. RESPONDEO dicendum, quòd ad rationem furti tria concurrunt. Quorum primum conuenit sibi, secundũ quod contrariatur iustitiæ, quæ vnicuique tribuit quod suum est: & ex hoc competit ei, ꝙ vsurpat alienum. Secundum verò pertinet ad rationẽ furti, prout distinguitur à peccatis, quæ sunt contra personam, sicut ab homicidio & adulterio & secundum hoc competit furto, quod sit circa rem possessam. Si quis enim accipiat id quod est alterius nō quasi possessio, sed quasi pars: sicut si amputet mẽ brum : vel sicut persona coniuncta, vt si auferat filiam vel vxorem, non habet propriè rationem furti. Tertia differentia est, quæ complet rationẽ furti: vt scilicet occultè vsurpetur alienum. Et secundum hoc propria ratio furti est, vt sit occulta acceptio rei alienæ. AD primum ergo dicendum, ꝙ occultatio quandoque quidem est causa peccati, puta cùm quis vtitur occultatione ad peccandum, sicut accidit in fraude & dolo. Et hoc modo non diminuit, sed constituit speciem peccati, & ita est in furto. Alio modo occultatio est simplex circunstantia peccati. Et sic diminuit peccatum. Tum quia signũ verecundiæ est: tũ quia tollit scādalũ . AD secundum dicẽdum , quòd detinere id quod alteri debetur, eā dem rationem nocumẽti habet cũ acceptione iniusta. Et ideo sub iniusta acceptione intelligitur etiam in iusta detentio. AD tertium dicendum, quòd nihil prohibet id quod est simpliciter vnius, secundum quid esse alterius: sicut res deposita est simpliciter quidem deponẽtis : sed est eius, apud quem deponitur, quantum ad custodiam. Et id quod est per rapinam ablatũ , est rapientis, non simpliciter, sed quantũ ad detentionẽ .