# 3 ARTICVLVS III. ¶ Vtrum sit de ratione furti, occulte accipere rem alienam. AD Tertium sic proceditur. Videtur, quod non sit de ratione furti occulte accipere rem alienam . Illud enim quod diminuit peccatum, non videtur ad rationem peccati pertinere. Sed in occulto peccare pertinet ad diminutionem peccati: sicut ex contrario ad exaggerandum peccatum quorundam, dicitur Isaiae. 3. "Peccatum suum quasi Sodoma praedicauerunt, nec absconderunt." Ergo non est de ratione furti occulta acceptio rei alienae. ¶ 2 Praeterea. + { Ambro. in ser. 81. non procul a fine, tom. 3. Et habetur distin. 47. cap. sicut ij, ante med. } Ambr. dicit, & habetur in Decret. dist. 47. Minus est criminis habenti tollere, quam cum possis & abundans sis, indigentibus denegare. Ergo sicut furtum consistit in acceptione rei alienae, ita etiam in detentione ipsius. ¶ 3 Praeterea. Homo potest furtim ab alio accipere etiam quod suum est, puta rem quam apud alium deposuit: vel quae est ab eo iniuste ablata. Non est ergo de ratione furti, quod sit occulta acceptio rei alienae. SED contra est quod { Lib. 10. c. 6. incipit, Facundus dictus est, a medio illius. } Isidorus dicit in lib. Etymologiarum. Fur a furuo dictus est, id est, a fusco: nam noctis vtitur tempore. RESPONDEO dicendum, quod ad rationem furti tria concurrunt. Quorum primum conuenit sibi, secundum quod contrariatur iustitiae, quae vnicuique tribuit quod suum est: & ex hoc competit ei, quod vsurpat alienum. Secundum vero pertinet ad rationem furti, prout distinguitur a peccatis, quae sunt contra personam, sicut ab homicidio & adulterio & secundum hoc competit furto, quod sit circa rem possessam. Si quis enim accipiat id quod est alterius non quasi possessio, sed quasi pars: sicut si amputet membrum : vel sicut persona coniuncta, vt si auferat filiam vel vxorem, non habet proprie rationem furti. Tertia differentia est, quae complet rationem furti: vt scilicet occulte vsurpetur alienum. Et secundum hoc propria ratio furti est, vt sit occulta acceptio rei alienae. AD primum ergo dicendum, quod occultatio quandoque quidem est causa peccati, puta cum quis vtitur occultatione ad peccandum, sicut accidit in fraude & dolo. Et hoc modo non diminuit, sed constituit speciem peccati, & ita est in furto. Alio modo occultatio est simplex circunstantia peccati. Et sic diminuit peccatum. Tum quia signum verecundiae est: tum quia tollit scandalum . AD secundum dicendum , quod detinere id quod alteri debetur, eandem rationem nocumenti habet cum acceptione iniusta. Et ideo sub iniusta acceptione intelligitur etiam in iusta detentio. AD tertium dicendum, quod nihil prohibet id quod est simpliciter vnius, secundum quid esse alterius: sicut res deposita est simpliciter quidem deponentis : sed est eius, apud quem deponitur, quantum ad custodiam. Et id quod est per rapinam ablatum , est rapientis, non simpliciter, sed quantum ad detentionem . SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio est affirmatiua. ¶ Secunda conclusio. Habetur in solutione ad secundum sub nomine iniustae acceptionis, intelligenda est etiam iniqua detentio, quae pertinet ad speciem furti quando est occulta.