AD Quartum sic procedi{ Infra art. 9. corp. & q. 73. ar. 1. cor. Et ad secundum. Et 2. Corin. 12. co. 13. fin. } tur. Videtur, quòd furtũ & rapina non sint peccata differentia specie. Furtum enim & rapina differunt secundum occultum & manifestum. Furtum enim importat occultam acceptionem, rapina vero violentam & manifestam. Sed in alijs generibus peccatorum, occultum & manifestum non diuersificant speciem. Ergo furtum & rapina non sunt peccata specie diuersa.