ΒΆ 3 Praeterea, Sicut rapitur aliquid ad possidendum , ita rapitur mu lier ad delectandum . Vnde & + { Lib. 10. c. 17. & incipit, Religiosus, a med. } Isidorus dicit in lib. Etymolog. quod raptor dicitur corruptor, & rapta dicitur corrupta. Sed raptus dicitur, siue mulier auferatur publice siue occulte. Ergo & res possessa rapi dicitur, siue occulte, siue publice rapiatur. Ergo non differunt furtum & rapina.