RESPONDEO dicendum, quod furtum & rapina sunt vitia iustitiae opposita, inquantum aliquis alteri facit iniustum. Nullus autem patitur iniustum volens, vt probatur in 5. + { Lib. 5. ca. 9. ante medium , to. 5. } Ethic. Et ideo furtum & rapina ex hoc habent rationem peccati, quod acceptio est inuoluntaria ex parte eius cui aliquid subtrahitur. Inuoluntarium autem dupliciter dicitur, scilicet per ignorantiam, & violentiam, vt habetur in 3. + { Lib. 3. ca. 1. tom. 4. } Ethic. Et ideo aliam rationem peccati habet rapina, & aliam furtum . Ergo propter hoc differunt specie.